Lyrik

Ballade, Elegie, Epigramm, Ghasel, Haiku, Hymne, Lied, Ode, Ritornell, Sonett, Villanelle
Anagramm, Lipogramm, Palindrom, Akrostichon, Bildreihengedicht, Rollengedicht

Hans Aßmann von Abschatz (1646-1699)

In recens natum Perillustri domui septimum filium

Est vetus hoc verbum: Numero Deus impare gaudet,
Septenus felix creditur atque facer.
Impare gnatorum numero stirps incluta gaudet,
Stat septem fulcris firma vigensque Domus.
Septem Romulidum cinxerunt m?nia colles,
Heic septem Franci culmina Montis habes.
Septenis Helice præfulget in æthere stellis,
Et cum contigui voluitur axe poli.
Sex heic spe certa stellæ nituntur ad astra,
E medio c?li septima clara micat.
Tertria complendis numeris rediguntur in unum,
Atque novem cingi gaudet Apollo Deis.
Ecce duas septem Natis simul esse Sorores,
Sic stat concordi f?dere juncta domus.
Tertria, bis quatuor, tria bis numeramus in uno,
Prospera quæque addat multiplicetque Trias!