• Hans Aßmann von Abschatz (1646-1699)

  • VIATOR
    SISTE. GRADUM
    HEIC
    HENRICUM. DE. SCHWEINIZ. ET. CRAIN
    EQUITEM. SILESIUM
    GENERE. NOBILEM. CLARUM. MERITIS

    PRO-TRIBUNUM./ LEGATUM./ LEGIONIS. SAXONICAE
    POST. FORTITER. SUSCEPTAS
    AD. RHENUM
    PRO. DEFENDENDA. GERMANIA
    CONTRA. GALLOS
    AD. DANUBIUM
    PRO. LIBERANDA. VIENNA
    CONTRA. TURCAS
    AD. JONIUM. ET. AEGAEUM. MARIA
    PRO. EXPUGNANDA. PELOPONNESO
    CONTRA. BARBAROS
    EXPEDITIONES
    POST. TERRA. MARIQUE. PARTAS. LAURUS
    POST. PROFLIGATOS
    AUSPICIIS. VENETIS. COPIIS. SAXONICIS
    QUARUM. IPSE. PARTEM. DUXIT
    PROPE. CALAMATAM. CORONAM
    THRACUM. EXERCITUS
    OCCUPATAS. CORONAM. MODONAM. NOVARINUM
    ALIASQUE. MOREAE. URBES
    CONSERVATAM. CONTRA. IMPETUS. OBSIDENTIUM. CEFALIAM
    DELIIS. ORNATUM. FOLIIS. DUCEM
    JUVENEM. ANNIS
    SENEM. MERITIS
    AB. HOSTE. INVICTUM
    NON. NISI. MORTI. VINCENDUM
    VIX. ANNOS. VITAE. TRIGINTA. OCTO. NUMERANTEM
    IN. MEDIO. GLORIAE. CURSU. MORS. IMMATURA. STITIT
    CONDOLE. PATRIAE
    CONDOLE. FAMILIAE
    TANTAE. SPEI. HEROEM. TAM. SUBITO
    PERDENTI
    APPLAUDE. VICTORI
    IN. COELIS. TRIUMPHANTI.

    VII. Leichen- und Ehren-Gedichte 8
  • Hans Aßmann von Abschatz
    LYRIK - operone