Lyrik

Ballade, Elegie, Epigramm, Ghasel, Haiku, Hymne, Lied, Ode, Ritornell, Sonett, Villanelle
Anagramm, Lipogramm, Palindrom, Akrostichon, Bildreihengedicht, Rollengedicht

Hans Aßmann von Abschatz (1646-1699)

BUDA CADIT!
CASU felici Buda RESURGIT
Turcaque
Cum gemitu fugit indignatus ad Orcum.
Spectat Exitium & Flammas Urbis
Excidium suorum
Trux Thracum Exercitus
Fremit, gemit, tremit, & fugit.
Urbs redit ad Dominum, qui fuit ante, suum.
Felix mutatio
Captivitatis in Libertatem
Superstitionis in Religionem,
BarbarŠ Tyrannidis in Mite Imperium!
ORIENTI
Sol oritur ab Austro:
Aperto Claustro
reperta Clavi
Ottomannici vasti Dominatus
mole ruentis sua
Majoribus via victoriis aperitur.
Oritur Bosphoro Phosphorus
PropinquŠ lucis nuncius
OrŠ PannonicŠ Aurora:
Noctifugo Solis Austriaci Splendori
in ipso Pleni-Lunio Noctiluca Thracum Luna cedit.
Siderata Turcarum Arma
Veluti Sidera
Sub adventum Diei,
Toto fugiunt perterrita C?lo:
AQUILĂ VICTRICIS:
non
Carmina, sed Arma
C?lo possunt deducere Lunam.
Vesirius: VŠ! Sirius!
SyriŠ Canis, occidit.
Sol Augusti
Per Augustum in Leone Martio versatus
VIRGINEM
Secunda Septembris
Ante sesqui Seculum raptam
Secunda Septembris
Secundis ominibus
ingreditur.
SPICAMO Regia Spes & Sedes
Sub Bootis Barbari pede languentem
erigis.
Quam Ego
Post aliquot tua Regna videns mirabor Aristas!
Vivant Heroes Paranymphi
Tibi Constantinopolim, Solymas sociaturi!
VIVAT LEOPOLDUS
VICTOR! TRIUMFATOR!