Lyrik

Ballade, Elegie, Epigramm, Ghasel, Haiku, Hymne, Lied, Ode, Ritornell, Sonett, Villanelle
Anagramm, Lipogramm, Palindrom, Akrostichon, Bildreihengedicht, Rollengedicht

Hans Aßmann von Abschatz (1646-1699)

In duodecimam Octobris Anni 1696

Heu! quam clara dies atro carbone notatur,
Et quam sit sumo proxima flamma docet!
Flamma leves stipulas quasi ludens lambit & ambit,
Mox urit postes, nec cohibenda furit.
Parva metu primo volitat scintilla per'orbem,
Mox egressa solo culmina summa petit,
Mobilitate viget, viresque acquirit eundo,
Qua vento rapitur strata domusque rapit,
Undique firma ruunt subductis tecta columnis,
Ardendi finis pruna, favilla, cinis.
Quam nuper f?tis messem congessimus agris,
Ignis eheu! tristis dente rubente vorat.
Annua decollat miseri spes una coloni,
Qui nil quod comedat, quove tegatur, habet.
Quid nostris superest curis, nostroque labori?
Quod querula quærit tegmina voce, pecus.
Indictas nondum Accisas respublica sentit:
Accisæ nobis diminuuntur opes.
An sic continuo stimulatum crimine Numen,
In nos vindictæ commovet arma, faces?
An meliora licet sperare, & gratia Jovæ
Ad frugem fruges eripiendo trahit?
An nos injustos ferventis imagine flammæ,
Quæ sontes maneant flammea tela, monet.
An nos impense quærentes lucra caduca,
Quam sint terrarum lucra caduca docet?
An immorigeros talparum more morari,
In c?no, & c?lo vertere terga vetat?
Offensum m?sto placemus pectore Numen?
Exstingvat rutilas lacruma crebra faces!
Parce Deus meritos æternis urere flammis!
Radices f?di criminis ure, seca?
Supplice placatum rogitemus pectore Numen,
Ut nocumenta rei sint documenta reis.
Da Deus, ut discam perituris posse carere,
Et duraturis posse studere doce?
Da, Deus, elatos humili contemnere fastus
Mente, tuasque probe discere posse vias.
Da, Deus, æternas ut possim evadere flammas,
Perpetuaque Poli, te Duce, Luce frui!