Lyrik

Ballade, Elegie, Epigramm, Ghasel, Haiku, Hymne, Lied, Ode, Ritornell, Sonett, Villanelle
Anagramm, Lipogramm, Palindrom, Akrostichon, Bildreihengedicht, Rollengedicht

Hans Aßmann von Abschatz (1646-1699)

Paschologium Nocte Sacra

Anno 1667.

Æræ Christianæ Romæ formatum.

Ebria criminibus pigrum mens excute somnum!
Pervigil ipse Deus te vigilare jubet,
Pervigil expendas sacræ mysteria noctis,
Quod toto expendas pectore, semper erit.
Commendat pietas affectum prodere verbis,
Sermonis digni nescia vena vetat.
Tu Deus ingenium, tu cor largire loquenti
Et mentem calamo deficiente cape.
Tres Sol quadrifido menses signavit in orbe,
Implevitque suas tertia Luna vices,
Ex quo nocturno nascuntur in æthere luces
Et nova c?lesti sidera ab axe micant.
His ducibus pueri veneror præsepia Christi
Atque incarnatum lætor adesse Deum.
Sidera nunc toto fugiunt perterrita c?lo
Pro stellis pingves sulfure cerno faces.
His ducibus veneror patientis vulnera Christi
Illius & tristi lugeo corde necem.
Quid video? Nostro depressus crimine sudat
Æternâ poterat qui requiete frui.
Quid video? Sangvis divino stillat ab ore
Indignam tingit pretiosus humum.
Solamen capit Angelicum solaminis autor,
Et Domino servi redditur ore vigor.
Prostratus votis tentat placare Parentem,
Cui supplex flectit credula turba genu.
A justo patitur tristem genitore repulsam
Et quod non aliis vult fieri, ipse subit.
Somni tempus adest, & nox sacrata quieti,
Insomnem nostræ cura quietis habet.
Somni plena poli comitatur triga monarcham,
Est solus, solum quem colit omne solum.
C?lum Luna facit dubium sub nubibus hærens,
Splendorem vultus cura dolorque tegunt.
Quam negat Authoris lucem reverentior æther,
Gens c?ca à surdi luminis igne petit.
In Dominum furibunda cohors armatur inermem,
Quæ solo verbi fulmine tacta cadit.
Verus amor falsi signo monstratur amoris,
Indicium pacis classica sæva canit.
Brachia stringuntur vinclis queis nititur orbis,
Insontemque ligat noxia dextra manum.
Ad falsi rapitur Rex justus judicis ædes,
Examen rigidum vir sine labe subit.
Libertas verbi sonti concessa negatur,
Innocuum præceps percutit ira reum.
Cogitur injustum quater heu! mutare tribunal,
A quo justitiæ fons & origo fluit.
Quod non impietas facinus Judæa peregit,
Pagani debet sæva patrare manus.
En homo, quem verbis ludunt, quem verbera lædunt!
Os obsc?num hominis conspuit ora DEI.
Tangit dira manus faciem, digitique rigentes,
Quâ non in toto svavior orbe fuit.
Percutiunt dextræ vultum digitique profani,
Quo non in toto sanctior orbe fuit.
Cingit spina caput rutilis quod cingitur astris,
Sunt gemmæ sangvis, fit diadema cruor.
En lacerum lacero corpus circumdatur ostro
Vile cui c?li purpura tegmen erat.
Sceptrum canna levis dextra mentitur in illa,
Quæ vasto mundi præsidet imperio.
Scurriles sannæ, verum proferre coactæ,
Ex cultu Domini, sordida probra parant.
Sulcis corpus arant, liventi in tergore pingunt,
Instantis faciem flagra cruenta necis.
Saxea Caucasei mollescunt pectora Pontî,
Svetaque supplicium cernere deficiunt:
En homo! non hominis, sed imago cadaveris! inquit,
Agnoscis Regem, terra Judæa, tuum.
Carnisicum exhaustos quæ reddit p?na rigores
Extingvat virus, grex truculente, tuum.
Est lapis, est monstrum Libyæ de Tigribus ortum,
Qui non cum lacrumis ista videre velit.
Sustinet immotus spectaclum triste Judæus,
C?lorum horrescunt atria, terra gemit.
Ille tamen p?nis alias superaddere p?nas
Adfixumque cruci cernere gaudet eum.
Innocuum esse manus profitetur tota Pilati
A se qui crimen vult removere suum.
Ipse moras noctit, populi sed territus ira
Servili punit supplicio Dominum.
Repit sub tanto depressus pondere ligni,
Et vix ad mortem langvida membra trahit.
Transfigunt artus clavi, comitata latronum
Stat cruce, cruxtua quam, quam mea culpa premit.
Deficiens felli mixto potatur aceto,
Ridetur, verbis luditur, & moritur.
Compatitur tellus morienti, commoritur Sol
Soli justitiæ, saxa revulsa fremunt,
Disruptæ cautes & hiulca sepulcra loquuntur
Fractas æterni carceris esse fores.
Excitus defunctorum grex sedibus exit
Abscondunt umbræ hoc noxque diurna scelus.
Infertur tumulo Israëlis vita salusque,
Et, quem non orbis, parvula tomba capit.
Horreo, devotâ cum talia pensito mente,
Dextra stupet, rigeo pectore, penna cadit.
Plangamus, quoniam proles dilecta Jehovæ
Absque suo patitur crimine supplicium.
Plangamus, quoniam proles dilecta Jehovæ
Pro nostro patitur crimine supplicium!
Non scelus omne facit scelerati dextra Judæi,
Non pagana manus persicit omne nefas.
Tu ludis, lædis, cædis, crucifigis Jesum,
Et tua non sontem crimina conficiunt,
Sint fontes oculi lacrumis sine fine fluentes,
Ut mortem hanc toto pectore flere queas,
Te lacrumis macera, lacera tua corda dolore,
Radices f?di criminis ure, seca.
Sit cor contritum, præcordia mollia luctu,
Ut culpam hanc toto pectore flere queas,
Sed tamen & tristi sint gaudia mixta dolori,
His siquidem p?nis est tibi parta salus.
Adspice divinum sed mirabundus amorem
Sitque tibi calidi fomes amoris amor.
Divinæ commota agitent præcordia flammæ,
Ut Domino grates, & sine fine, ferant.
Sic tu c?lesti poteris gaudere salute,
Adspectuque DEI, sed sine fine, frui.