Lyrik

Ballade, Elegie, Epigramm, Ghasel, Haiku, Hymne, Lied, Ode, Ritornell, Sonett, Villanelle
Anagramm, Lipogramm, Palindrom, Akrostichon, Bildreihengedicht, Rollengedicht

Hans Aßmann von Abschatz (1646-1699)

Genethliacum Deo Incarnato in terris hospiti Nocte Natali in monte Senonum inhospitali vena dextraque frigente affectu calente, sacratum

D. 24. Decembris Anni 1666.

Parve puer, miseri sed mundi Magne Redemptor
C?li rector, homo, frater, amice, DEUS.
Jam tua ChristicolŠ celebrant Natalia gentes,
LŠtitiŠque diem terra fidelis habet.
Templa tuas resonant laudes, tibi fervida vota
Atque pias grates credula turba parat.
Et me tantundem pietas jubet, accipe clemens
QuŠ tibi devoto pectore thura fero.
Quantus Amor! Mundi dives structura creatur,
Et tantŠ moli qui dominetur, homo.
Terra fit, e terra primorum biga parentum,
Quod modo pulvis erat, vivit imago DEI.
Sed dolor! hanc subit˘ seducens f?mina marem
Perdit, & ex malo pullulat omne malum.
Inde paterna trahit miserandos noxa nepotes,
Et p?nŠ socios propria culpa facit.
Quantus amor! SatanŠ sociŠque negata cohorti
Humano generi vita salusque datur.
Non odisse potest inimicos atque rebelles,
Illos salvandi pectore cura sedet.
Quantus amor! summi soboles ŠquŠva Parentis
Christus adoptivum quŠrit in orbe patrem.
Quantus amor! tenera de virgine nascitur infans,
Et matrem, mater quem colit ipsa, colit.
Pro vili stabulo mutantur c?lica tecta,
Et, quem non orbis, mansio parva capit.
QuŠ non pro nobis infans incommoda sentit,
Natus in obscuro nudus inopsque loco!
Vix nati corpus lex antiquanda cruentat,
Tollendoque lubet subdere colla jugo.
Hostilem fugiens gladium, timor ipse tyranni,
Ăgypti terras pauper & exul adit.
QuŠ comitantur iter, fugitivum quŠque sequuntur,
Pro nobis Šqu˘ tristia corde subit.
Quantus Amor meritos non perdere protinus hostes
Insuper at salvos reddere, quantus amor!
Quantus amor, minime meritis conferre salutem!
At dare quŠsitam sangvine, quantus amor!
Hic sistit calamum mens nescia verba ligare,
Atque meum tanto pectus amore stupet.
Divinis emota calent prŠcordia flammis?
Atque pias fundo supplice mente preces.
O divine puer, Jesu mihi nate redemptor
Quod tibi pro tanto munus amore feram!
Me tibi me totum pretioso sangvine porto,
Quem te pro nobis fundere fecit amor
Da precor, ut tanti non obliviscar amoris,
Sed te perpetuo semper amore colam.
Donec ad Šthereas scandam feliciter arces,
Cumque tuis sanctis te sine fine canam.