Lyrik

Ballade, Elegie, Epigramm, Ghasel, Haiku, Hymne, Lied, Ode, Ritornell, Sonett, Villanelle
Anagramm, Lipogramm, Palindrom, Akrostichon, Bildreihengedicht, Rollengedicht

Hans Aßmann von Abschatz (1646-1699)

Ad Amicum

Accipe Romanis quŠ quondam habitata Colonis
Terra rudi calam˘ deproperata dedit.
Si peccasse metr˘ dices, peccamus ubique,
Tu veniam verbis, mens ubi recta, dabis.
Quid mirum Latti sapiant si carmina feces,
Dum dudum Latio Lingva Latina perit?
Vulgaris LingvŠ hic strepitus circumsonat aures,
Sola loquuturus barbara verba sono.
QuŠlibet at laudes & grates Lingva tenetur;
Sive cicada crepet, sive canorus olor.