Lyrik

Ballade, Elegie, Epigramm, Ghasel, Haiku, Hymne, Lied, Ode, Ritornell, Sonett, Villanelle
Anagramm, Lipogramm, Palindrom, Akrostichon, Bildreihengedicht, Rollengedicht

Hans Aßmann von Abschatz (1646-1699)

Advenit ecce! Novus divinus ritibus annus,
Quo lætum Christi grex Hosianna canit.
En! Ego mente tibi quanquam non corpore præsens
Devotum, mitis Rex, Hosianna cano.
Vivere tu nobis clemens hucusque dedisti,
Nos conservasti sub cruce, luce, tuâ.
Advenias, orbis Salvator, mentibus ægris,
Erige, lætifica, quos mala fata premunt.
Subvenias, mansvete Pater, languentibus ægris
Consolare, juva, quos mala facta premunt!
Advenias sævos belli sedare tumultus,
Tempora tu Princeps pacis am?na reduc!
Advenias rabidos Satanæ compescere fluctus;
Queis sacram satagit mergere naviculam!
Advenias placidô vitâ nos solvere somnô,
Vel Judex mundi protinus advenias!