• [latin1] 03
    Hieronymus
  • Genesis Exodus Leviticus Numeri Deuteronomium Iosue Iudicum


    Leviticus

    101vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens
    102loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas
    103si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum
    104ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens
    105immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi
    106detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
    107et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
    108et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori
    109intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino
    110quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret
    111immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum
    112dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis
    113intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino
    114sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae
    115offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris
    116vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
    117confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
    201anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
    202ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
    203quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
    204cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
    205si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento
    206divides eam minutatim et fundes supra oleum
    207sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
    208quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
    209qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
    210quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
    211omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
    212primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis
    213quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
    214sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino
    215fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
    216de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus.
    301quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino
    302ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
    303et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est
    304duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis
    305adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
    306si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
    307si agnum obtulerit coram Domino
    308ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
    309et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam
    310cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis
    311et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini
    312si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
    313ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
    314tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
    315duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
    316adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
    317iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis.
    401locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    402loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit
    403si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
    404et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
    405hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii
    406cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii
    407ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
    408et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
    409duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis
    410sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti
    411pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
    412et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
    413quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
    414et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
    415et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
    416inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii
    417tincto digito aspergens septies contra velum
    418ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
    419omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
    420sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
    421ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
    422si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
    423et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum
    424ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est
    425tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
    426adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
    427quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat
    428et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
    429ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
    430tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
    431omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei
    432sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam
    433ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae
    434sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
    435omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi.
    501si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam
    502anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit
    503et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto
    504anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum
    505agat paenitentiam pro peccato
    506et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius
    507sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum
    508dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur
    509et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est
    510alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei
    511quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est
    512tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit
    513rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere
    514locutus est Dominus ad Mosen dicens
    515anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii
    516ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei
    517anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam
    518offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei
    519quia per errorem deliquit in Dominum.
    601locutus est Dominus ad Mosen dicens
    602anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit
    603sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines
    604convicta delicti reddet
    605omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat
    606pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
    607qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit
    608locutus est Dominus ad Mosen dicens
    609praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit
    610vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
    611spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet
    612ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum
    613ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
    614haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari
    615tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino
    616reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
    617ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto
    618mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
    619et locutus est Dominus ad Mosen dicens
    620haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere
    621quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
    622sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari
    623omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo
    624locutus est Dominus ad Mosen dicens
    625loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est
    626sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi
    627quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
    628vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
    629omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est
    630hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni.
    701haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est
    702idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
    703offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
    704duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis
    705et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
    706omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
    707sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
    708sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
    709et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
    710sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur
    711haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
    712si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
    713panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis
    714ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
    715cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
    716si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est
    717quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
    718si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit
    719caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea
    720anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis
    721et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
    722locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    723loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis
    724adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios
    725si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo
    726sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus
    727omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis
    728locutus est Dominus ad Mosen dicens
    729loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
    730tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti
    731qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius
    732armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
    733qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua
    734pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel
    735haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
    736et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis
    737ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis
    738quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
    801locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    802tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis
    803et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi
    804fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores
    805ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri
    806statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos
    807vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit
    808quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas
    809cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus
    810tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua
    811cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo
    812quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
    813filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus
    814obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas
    815immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius
    816adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
    817vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus
    818obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas
    819immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum
    820ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni
    821lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei
    822obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas
    823quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis
    824obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum
    825adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit
    826tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum
    827tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino
    828rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini
    829tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus
    830adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum
    831cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos
    832quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
    833de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio
    834sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur
    835die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est
    836feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi.
    901facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron
    902tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino
    903et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum
    904bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis
    905tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo
    906ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius
    907dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus
    908statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo
    909cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius
    910adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi
    911carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni
    912immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
    913ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni
    914lotis prius aqua intestinis et pedibus
    915et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari
    916fecit holocaustum
    917addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini
    918immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu
    919adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
    920posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari
    921pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses
    922et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit
    923ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini
    924et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas.
    1001arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat
    1002egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino
    1003dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron
    1004vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra
    1005confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
    1006locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit
    1007vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi
    1008dixit quoque Dominus ad Aaron
    1009vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras
    1010et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum
    1011doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi
    1012locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est
    1013comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi
    1014pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel
    1015eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus
    1016inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait
    1017cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini
    1018praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi
    1019respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri
    1020quod cum audisset Moses recepit satisfactionem.
    1101locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
    1102dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae
    1103omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis
    1104quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis
    1105chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est
    1106lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
    1107et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
    1108horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis
    1109haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
    1110quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
    1111et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis
    1112cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt
    1113haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum
    1114milvum ac vulturem iuxta genus suum
    1115et omne corvini generis in similitudinem suam
    1116strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum
    1117bubonem et mergulum et ibin
    1118cycnum et onocrotalum et porphirionem
    1119erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem
    1120omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis
    1121quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram
    1122comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
    1123quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis
    1124et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum
    1125et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum
    1126omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
    1127quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum
    1128et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis
    1129hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
    1130migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
    1131omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum
    1132et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
    1133vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est
    1134omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit
    1135et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt
    1136fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur
    1137si ceciderint super sementem non polluent eam
    1138sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur
    1139si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
    1140et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum
    1141omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum
    1142quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
    1143nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis
    1144ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram
    1145ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
    1146ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra
    1147ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
    1201locutus est Dominus ad Mosen dicens
    1202loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae
    1203et die octavo circumcidetur infantulus
    1204ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius
    1205sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae
    1206cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti
    1207qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam
    1208quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur.
    1301locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
    1302homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
    1303qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur
    1304sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus
    1305et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis
    1306et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit
    1307quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum
    1308et inmunditiae condemnabitur
    1309plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
    1310et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit
    1311lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est
    1312sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit
    1313considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit
    1314quando vero caro vivens in eo apparuerit
    1315tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est
    1316quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit
    1317considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
    1318caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum
    1319et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem
    1320qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere
    1321quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
    1322et siquidem creverit adiudicabit eum leprae
    1323sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit
    1324caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem
    1325considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est
    1326quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus
    1327et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum
    1328sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae
    1329vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos
    1330et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est
    1331sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus
    1332et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis
    1333radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis
    1334si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit
    1335sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
    1336non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est
    1337porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
    1338vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
    1339intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum
    1340vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est
    1341et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est
    1342sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus
    1343et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio
    1344quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis
    1345habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit
    1346omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra
    1347vestis lanea sive linea quae lepram habuerit
    1348in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est
    1349si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti
    1350qui consideratam recludet septem diebus
    1351et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa
    1352et idcirco conburetur flammis
    1353quod si eam viderit non crevisse
    1354praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis
    1355et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
    1356sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet
    1357quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi
    1358si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt
    1359ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari.
    1401locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    1402hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem
    1403qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam
    1404praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum
    1405et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes
    1406alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati
    1407quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet
    1408cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus
    1409et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore
    1410die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium
    1411cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
    1412tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus
    1413immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
    1414adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis
    1415et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
    1416tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum
    1417quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto
    1418et super caput eius
    1419rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum
    1420et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur
    1421quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium
    1422duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum
    1423offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
    1424qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
    1425immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri
    1426olei vero partem mittet in manum suam sinistram
    1427in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum
    1428tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto
    1429reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum
    1430et turturem sive pullum columbae offeret
    1431unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis
    1432hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui
    1433locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
    1434cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus
    1435ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea
    1436at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram
    1437et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua
    1438egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus
    1439reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram
    1440iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo
    1441domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo
    1442lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum
    1443sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita
    1444ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus
    1445quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo
    1446qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum
    1447et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua
    1448quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
    1449et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum
    1450et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
    1451tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies
    1452purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo
    1453cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur
    1454ista est lex omnis leprae et percussurae
    1455leprae vestium et domorum
    1456cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis
    1457ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit.
    1501locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
    1502loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit
    1503et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor
    1504omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit
    1505si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
    1506si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
    1507qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
    1508si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
    1509sagma super quo sederit inmundum erit
    1510et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
    1511omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
    1512vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua
    1513si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus
    1514die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti
    1515qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
    1516vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum
    1517vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum
    1518mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum
    1519mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur
    1520omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum
    1521et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur
    1522qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
    1523omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum
    1524si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur
    1525mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo
    1526omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit
    1527quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
    1528si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae
    1529et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii
    1530qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius
    1531docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos
    1532ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu
    1533et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea.
    1601locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt
    1602et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum
    1603nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum
    1604tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur
    1605suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum
    1606cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua
    1607duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
    1608mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario
    1609cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato
    1610cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem
    1611his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum
    1612adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta
    1613ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur
    1614tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem
    1615cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi
    1616et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum
    1617nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur
    1618cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum
    1619aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel
    1620postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem
    1621et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum
    1622cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto
    1623revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi
    1624lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo
    1625et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare
    1626ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra
    1627vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum
    1628et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra
    1629eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos
    1630in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini
    1631sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua
    1632expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis
    1633et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum
    1634eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi.
    1701et locutus est Dominus ad Mosen dicens
    1702loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens
    1703homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra
    1704et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui
    1705ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
    1706fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino
    1707et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum
    1708et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam
    1709et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo
    1710homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo
    1711quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit
    1712idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos
    1713homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra
    1714anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit
    1715anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet
    1716quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam.
    1801locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    1802loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester
    1803iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis
    1804facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester
    1805custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus
    1806omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
    1807turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius
    1808turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
    1809turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis
    1810turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
    1811turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis
    1812turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
    1813turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae
    1814turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur
    1815turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius
    1816turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
    1817turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
    1818sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
    1819ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius
    1820cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis
    1821de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
    1822cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est
    1823cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
    1824ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
    1825et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos
    1826custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos
    1827omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam
    1828cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos
    1829omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui
    1830custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester.
    1901locutus est Dominus ad Mosen dicens
    1902loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
    1903unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester
    1904nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester
    1905si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis
    1906eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis
    1907si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus
    1908portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo
    1909cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges
    1910neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester
    1911non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum
    1912non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
    1913non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane
    1914non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus
    1915non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo
    1916non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus
    1917ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum
    1918non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
    1919leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris
    1920homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera
    1921pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem
    1922orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
    1923quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis
    1924quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino
    1925quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester
    1926non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia
    1927neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam
    1928et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus
    1929ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo
    1930sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus
    1931ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester
    1932coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus
    1933si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei
    1934sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester
    1935nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura
    1936statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
    1937custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus.
    2001locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    2002haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum
    2003et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum
    2004quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere
    2005ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui
    2006anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui
    2007sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester
    2008custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos
    2009qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum
    2010si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera
    2011qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos
    2012si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos
    2013qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos
    2014qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri
    2015qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite
    2016mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos
    2017qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam
    2018qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui
    2019turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam
    2020qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur
    2021qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt
    2022custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi
    2023nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos
    2024vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis
    2025separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta
    2026eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei
    2027vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos.
    2101dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum
    2102nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque
    2103et sorore virgine quae non est nupta viro
    2104sed nec in principe populi sui contaminabitur
    2105non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras
    2106sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
    2107scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo
    2108et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
    2109sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
    2110pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
    2111et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur
    2112nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
    2113virginem ducet uxorem
    2114viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo
    2115ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum
    2116locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    2117loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo
    2118nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso
    2119si fracto pede si manu
    2120si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus
    2121omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
    2122vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
    2123ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos
    2124locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata.
    2201locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens
    2202loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus
    2203dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus
    2204homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus
    2205et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus
    2206inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua
    2207et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est
    2208morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus
    2209custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos
    2210omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis
    2211quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis
    2212si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur
    2213sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem
    2214qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium
    2215nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino
    2216ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos
    2217locutus est Dominus ad Mosen dicens
    2218loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
    2219ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris
    2220si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile
    2221homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo
    2222si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini
    2223bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest
    2224omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis
    2225de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea
    2226locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    2227bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino
    2228sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis
    2229si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis
    2230eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus
    2231custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
    2232ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos
    2233et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus.
    2301locutus est Dominus ad Mosen dicens
    2302loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas
    2303sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
    2304hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis
    2305mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est
    2306et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis
    2307dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo
    2308sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo
    2309locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    2310loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem
    2311qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum
    2312atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
    2313et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin
    2314panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris
    2315numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas
    2316usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino
    2317ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini
    2318offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino
    2319facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum
    2320cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius
    2321et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris
    2322postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester
    2323locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    2324loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum
    2325omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino
    2326locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    2327decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino
    2328omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
    2329omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis
    2330et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
    2331nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris
    2332sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
    2333et locutus est Dominus ad Mosen dicens
    2334loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino
    2335dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis
    2336et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo
    2337hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei
    2338exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino
    2339a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies
    2340sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro
    2341celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis
    2342et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis
    2343ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester
    2344locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel.
    2401et locutus est Dominus ad Mosen dicens
    2402praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
    2403extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
    2404super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
    2405accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
    2406quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
    2407et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
    2408per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
    2409eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
    2410ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
    2411cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
    2412miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
    2413qui locutus est ad Mosen
    2414dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
    2415et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
    2416et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
    2417qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
    2418qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
    2419qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
    2420fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
    2421qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
    2422aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
    2423locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi.
    2501locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
    2502loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
    2503sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
    2504septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis
    2505quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
    2506sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
    2507iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
    2508numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
    2509et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
    2510sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
    2511quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
    2512ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
    2513anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
    2514quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
    2515et iuxta supputationem frugum vendet tibi
    2516quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
    2517nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
    2518facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
    2519et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
    2520quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
    2521dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
    2522seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
    2523terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
    2524unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur
    2525si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
    2526sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
    2527conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
    2528quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
    2529qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
    2530si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
    2531sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
    2532aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
    2533si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
    2534suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
    2535si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
    2536ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
    2537pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
    2538ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
    2539si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
    2540sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te
    2541et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
    2542mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum
    2543ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
    2544servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
    2545et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
    2546et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
    2547si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
    2548post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
    2549et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se
    2550supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
    2551si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium
    2552si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
    2553quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
    2554quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
    2555mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti.
    2601ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester
    2602custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus
    2603si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis
    2604et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur
    2605adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra
    2606dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros
    2607persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis
    2608persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio
    2609respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum
    2610comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis
    2611ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea
    2612ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus
    2613ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti
    2614quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea
    2615si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum
    2616ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur
    2617ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente
    2618sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra
    2619et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam
    2620consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt
    2621si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra
    2622emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae
    2623quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi
    2624ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra
    2625inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus
    2626postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini
    2627sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me
    2628et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra
    2629ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum
    2630destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea
    2631in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum
    2632disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint
    2633vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae
    2634tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis
    2635in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea
    2636et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente
    2637et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere
    2638peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet
    2639quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur
    2640donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi
    2641ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis
    2642et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero
    2643quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint
    2644et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum
    2645et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi.
    2701locutusque est Dominus ad Mosen dicens
    2702loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium
    2703si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii
    2704si mulier triginta
    2705a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem
    2706ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres
    2707sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem
    2708si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit
    2709animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit
    2710et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino
    2711animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem
    2712qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium
    2713quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem
    2714homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur
    2715sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum
    2716quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti
    2717si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur
    2718sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio
    2719quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum
    2720sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit
    2721quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum
    2722si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino
    2723supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino
    2724in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae
    2725omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet
    2726primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt
    2727quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum
    2728omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino
    2729et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur
    2730omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur
    2731si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum
    2732omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino
    2733non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur
    2734haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai.