L Y R I K
LYRIK Hans Aßmann von Abschatz - Poetische Werke 357

Aßmann von Abschatz, Hans

Adler, Friedrich

Ahlefeld, Charlotte von

Albrecht von Haigerloch

Albrecht von Johansdorf

Angelus Silesius

Arent, Wilhelm

Arndt, Ernst Moritz

Arnim, Achim von

Arnold, Gottfried

Aston, Louise

Ball, Hugo

Bierbaum, Otto Julius

Birken, Sigmund von

Bleibtreu, Karl

Blumauer, Aloys

Bodenstedt, Friedrich von

Boie, Heinrich Christian

Bohne, Johannes

Brentano, Clemens


Conradi, Hermann

Hart, Heinrich

Hart, Julius

Hartleben, Otto Erich

Holz, Arno

Lenau, Nikolaus


Rückert, Friedrich


Hans Aßmann von Abschatz (1646-1699)

[Inhalt] [Anfänge] [Titel] [Zeilen]

Poetische Werke 357

Ad mortem firmo gressu perrexit Agagus,
Et prompta ad strictam porrexit colla securim,
Tristia nec molli perfudit lumina planctu,
Pallida nec gemitu nec questu polluit ora,
Sic ait, excipiamus inevitabile fatum,
Et fortes miseræ linquamus tædia vitæ!
Præripuisse mei juvat hosti gaudia luctus:
Dulce mori est nunquam morituræ laudis amore:
Dulcia sic fiunt quæ vulgus credit amara!
Non facit ille fidem simulata fronte tyrannus,
Componit faciem, vapidi non pectoris æstus,
Mendacem dicti affectata protervia prodit;
Et sic jactator patulum descendit ad orcum!
Cum sors lethali cujusvis exeat urna.
Tardius aut citius, mors ultima linea rerum,
Unicuique suæ præfigat tempora vitæ,
Mox rapiat juvenes, mox corpora pigra senectæ,
Mille modos & mille vias ex orbe migrandi
Ostendat, reditum dias præcludat in auras,
Membrorumque animas grata compage solutas.
Vel Paradisiacos puras deducat in hortos,
Vel sontes Erebi tristes detrudat in umbras,
Et multos videas ob fœdæ crimina vitæ.
Heu! nunquam, nunquam exstingvendo mergier igni,
Paucos ad cœli lætos emergere sedes,
Non est dulce mori, bene posse mori leve non est.
Curæ præpediunt mordaces, officiosæ,
Officiunt curæ quæ cunctis anteferenda.
Plures inviti gazas vel chara relinquunt
Pignora, delicias oculorum & gaudia mundi.
Mors aliis festina & præmatura videtur,
Paucula qui numerant actorum lustra dierum!
Hi crassos transisse dies, lucemque palustrem,
Et sibi jam seri vitam ingemuere relictam:
Adsunt tortores morbi, sævique dolores,
Deplorant miseri pondus prægrande reatus,
Perpetuasque sibi despondent pectore pœnas.
Non est dulce mori, bene posse mori leve non est.
Ut sit dulce mori, bene posse mori leve quo sit,
Tabificæ facies si terret lurida mortis,
Vivens disce mori, mundo moriare caduco,
Et mundi adsvescas immundum spernere mundum.
Quid sit mors? Quo ducat? & unde? expende subinde,
Si tibi quaque die veniente, manente, cadente,
Si tibi sub noctis depingis imagine mortem,
Assidua illius notam meditatio reddet,
Horrebisque minus sociam comitemque perennem,
Expedit imprimis mortis perpendere mortem,
Regnantem à ligno vitæ, mortisque furores
Vincentem rabidos, inferni carceris ædes
Rumpentem, æternam redimentem morte salutem,
Et clausi nobis reserantem limina cœli,
Contra vim mortis tutum si quæris asylum,
Ecce! patent precibus patientis vulnera Christi,
Excipiunt animas fugientes obvia Christi
Brachia salvificis qui nos amplectitur ulnis:
Sunt clavi claves paradisi, pharmaca sangvis,
Crimina quæ potat sitientem spongia delet,
Qui Christo moritur, cum Christo vivit, ovatque
Christe, mori memori da semper corde revolvam,
Cumque mihi tandem suprema illuxerit hora,
Membra queam placido componere langvida somno,
Sit mihi dulce mori, bene posse mori leve fiat,
Et tecum æternam liceat mihi vivere vitam!

V. Sonntags- und Fest-Gedancken 84

◀◀◀ ▶▶▶


Gedichte:

Anfänge

Titel

Zeilen

Autor - Anfänge

Autor - Titel

Wortschatz

OPERONE