L Y R I K
LYRIK Hans Aßmann von Abschatz - Poetische Werke 157

Aßmann von Abschatz, Hans

Adler, Friedrich

Ahlefeld, Charlotte von

Albrecht von Haigerloch

Albrecht von Johansdorf

Angelus Silesius

Arent, Wilhelm

Arndt, Ernst Moritz

Arnim, Achim von

Arnold, Gottfried

Aston, Louise

Ball, Hugo

Bierbaum, Otto Julius

Birken, Sigmund von

Bleibtreu, Karl

Blumauer, Aloys

Bodenstedt, Friedrich von

Boie, Heinrich Christian

Bohne, Johannes

Brentano, Clemens


Conradi, Hermann

Hart, Heinrich

Hart, Julius

Hartleben, Otto Erich

Holz, Arno

Lenau, Nikolaus


Rückert, Friedrich


Hans Aßmann von Abschatz (1646-1699)

[Inhalt] [Anfänge] [Titel] [Zeilen]

Poetische Werke 157

Genethliacum Deo Incarnato in terris hospiti Nocte Natali in monte Senonum inhospitali vena dextraque frigente affectu calente, sacratum

D. 24. Decembris Anni 1666.

Parve puer, miseri sed mundi Magne Redemptor
Cœli rector, homo, frater, amice, DEUS.
Jam tua Christicolæ celebrant Natalia gentes,
Lætitiæque diem terra fidelis habet.
Templa tuas resonant laudes, tibi fervida vota
Atque pias grates credula turba parat.
Et me tantundem pietas jubet, accipe clemens
Quæ tibi devoto pectore thura fero.
Quantus Amor! Mundi dives structura creatur,
Et tantæ moli qui dominetur, homo.
Terra fit, e terra primorum biga parentum,
Quod modo pulvis erat, vivit imago DEI.
Sed dolor! hanc subitô seducens fœmina marem
Perdit, & ex malo pullulat omne malum.
Inde paterna trahit miserandos noxa nepotes,
Et pœnæ socios propria culpa facit.
Quantus amor! Satanæ sociæque negata cohorti
Humano generi vita salusque datur.
Non odisse potest inimicos atque rebelles,
Illos salvandi pectore cura sedet.
Quantus amor! summi soboles æquæva Parentis
Christus adoptivum quærit in orbe patrem.
Quantus amor! tenera de virgine nascitur infans,
Et matrem, mater quem colit ipsa, colit.
Pro vili stabulo mutantur cœlica tecta,
Et, quem non orbis, mansio parva capit.
Quæ non pro nobis infans incommoda sentit,
Natus in obscuro nudus inopsque loco!
Vix nati corpus lex antiquanda cruentat,
Tollendoque lubet subdere colla jugo.
Hostilem fugiens gladium, timor ipse tyranni,
Ægypti terras pauper & exul adit.
Quæ comitantur iter, fugitivum quæque sequuntur,
Pro nobis æquô tristia corde subit.
Quantus Amor meritos non perdere protinus hostes
Insuper at salvos reddere, quantus amor!
Quantus amor, minime meritis conferre salutem!
At dare quæsitam sangvine, quantus amor!
Hic sistit calamum mens nescia verba ligare,
Atque meum tanto pectus amore stupet.
Divinis emota calent præcordia flammis?
Atque pias fundo supplice mente preces.
O divine puer, Jesu mihi nate redemptor
Quod tibi pro tanto munus amore feram!
Me tibi me totum pretioso sangvine porto,
Quem te pro nobis fundere fecit amor
Da precor, ut tanti non obliviscar amoris,
Sed te perpetuo semper amore colam.
Donec ad æthereas scandam feliciter arces,
Cumque tuis sanctis te sine fine canam.

III. Himmelschlüssel oder Geistliche Gedichte 39

◀◀◀ ▶▶▶


Gedichte:

Anfänge

Titel

Zeilen

Autor - Anfänge

Autor - Titel

Wortschatz

OPERONE