Lyrik

Ballade, Elegie, Epigramm, Ghasel, Haiku, Hymne, Lied, Ode, Ritornell, Sonett, Villanelle
Anagramm, Lipogramm, Palindrom, Akrostichon, Bildreihengedicht, Rollengedicht

Hans Aßmann von Abschatz (1646-1699)

Ph?bi deliciæ, Musarum gloria, Primki,
Quem dignum meritô semper amore colam.
A te quæ veniunt, quæ dextera mittit alumni
Ad te jure tuô metra redire vides.
Non sunt in manibus poliam queis carmina libri,
A solo fuci nescia corde fluunt.
Te novus annus & hæc invisat epistola lætum,
Incolumes adeat teque tuosque precor.
Te morbi fugiant te mors & tristia quæque,
Undique te cingant guadia, vita, salus.
Non Fortuna tibi concedet prospera tantum,
Quin mea quid majus vota de disse velint.
Si quædam rerum te tangit cura mearum,
Subsequa te paucis pagina cuncta docet.
Scis, credo, patriis quod discessurus ab oris
Cum sociis Genevam tendere jussus eram:
Ast Argéntinæ quod non habet altera visô,
Consilium in melius vertere promtus eram.
Hanc clarum nomen B?cleri, fama Rebhani,
Nascens Speneri condecorabat honos.
Hæc magis atque magis semper dilecta per annum
Et medium nobis hospes amica suit.
Hinc me cymba levis devexit ad infima Rheni
Et Leidæ menses tres quatuorve tero.
Inde solum Batavum terraque marique pererro,
Et lustro raras quas dedit Indus opes.
Heic, heic attonitus castella natantia cerno,
Et quas in c?lum fert sua flamma rates.
Heic Pisces-homines, audacia pectora, miror,
Et quibus haut unâ morte perire placet.
Mox linquo fratres, fidissima corda, sodales,
Et cogor querulâ dicere voce: Vale:
Inde per Iberici patientia jugera sceptri
Ad Galli terras continuatur iter.
Non hic pro voto concedunt Fata morari,
Francica vix raptim regna videre datur.
Urgent à tergo cessantem jussa meorum,
Castigatque meas littera crebra moras.
Lætorum socius fidissimus atque malorum
It mecum ductor quo DEUS ire jubet.
Cuncta viatores vexant incommoda seros,
Quæ comitantur iter, commoda nulla juvant.
In summi celebro Natalia culmine montis,
Hospes ubi Boreas, strata fuere nives.
Heic peregrinandi decrescit fota libido
Ignotique sitim ponere disco soli;
At mox illa redit pulchras ubi cogito terras
Et quam quod loquitur fama videre juvat.
Cum terra c?lum spero mutare, sed idem
Cum trans-Alpino sævit ubique rigor.
Splendida magnifici mox cernitur aula Sabaudi
Atque urbs Cæsaribus tàm malè fida suis.
Brescia pergentem Vulcania suscipit hospes,
Benacesque feri littora tango lacûs.
Sirmio lascivi natalis terra Catulli,
Verona antiquo marmore plena tenet.
Ad matrem Livii Vincentia visa remittit,
Et magni veneror publica busta Viri.
Post aliquot luces mihi vitreus Adria monstrat
Urbem, quam tumido continet ille sinu.
Heic ego longarum fastidia pello viarum,
Otia per mensem quæro, nec invenio.
Ingeniosa animos heîc Bacchanalia pascunt,
Et spectacla mihi fert nova quæque dies.
Ambio filiolas & matrem negligo lingvas
Sola locuturus barbara verba sono.
Hinc urbem meditor Dominam, præsensque videbo
Romani cineres nominis & tumulos.
Parthenope sequitur tumulato clara Marone,
Bajarum regio deliciosa subit.
Florida mox reducem capiet Florentia, cernent
Cætera, quæ cerni promeruere loca.
Quot me clarorum morientia busta virorum!
Temporis antiqui quot monumenta manent!
His ego lustratis patriam salvere jubebo,
Atque tibi præsens plura subinde loquar.
Jam cape-sis toto quas pectore mitto salutes,
Illas quæso domi distribue atque vale.
Scribebam Veneta festinabundus in urbe
Qui tuus ad vitæ tempora cultor ero.