• [latin1] 03
    Hieronymus
  • Genesis Exodus Leviticus Numeri Deuteronomium Iosue Iudicum


    Genesis

    1in principio creavit Deus caelum et terram
    1terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
    1dixitque Deus fiat lux et facta est lux
    1et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
    1appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
    1dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
    1et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
    1vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
    1dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
    1et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
    1et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
    1et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
    1factumque est vespere et mane dies tertius
    1dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
    1ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
    1fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
    1et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
    1et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
    1et factum est vespere et mane dies quartus
    1dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
    1creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
    1benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
    1et factum est vespere et mane dies quintus
    1dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
    1et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
    1et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
    1et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
    1benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
    1dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
    1et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
    1viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus.
    2igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
    2conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
    2et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret
    2istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram
    2et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram
    2sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae
    2formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem
    2plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
    2produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali
    2et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita
    2nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum
    2et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus
    2et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae
    2nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates
    2tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum
    2praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede
    2de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris
    2dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui
    2formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius
    2appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius
    2inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea
    2et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam
    2dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
    2quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
    2erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant.
    3sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi
    3cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur
    3de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur
    3dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini
    3scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum
    3vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit
    3et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
    3et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi
    3vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es
    3qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me
    3cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti
    3dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi
    3et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi
    3et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae
    3inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius
    3mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui
    3ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae
    3spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae
    3in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris
    3et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium
    3fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos
    3et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum
    3emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est
    3eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.
    4Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
    4rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
    4factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
    4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
    4ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
    4dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
    4nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
    4dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
    4et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
    4dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
    4nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
    4cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram
    4dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
    4ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
    4dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
    4egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden
    4cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
    4porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
    4qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
    4genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
    4et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
    4Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
    4dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
    4septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
    4cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
    4sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini.
    5hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
    5masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
    5vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
    5et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
    5et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
    5vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
    5vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
    5et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
    5vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
    5post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
    5factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
    5vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
    5et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
    5et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
    5vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
    5et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
    5et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
    5vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
    5et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
    5et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
    5porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
    5et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
    5et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
    5ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
    5vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
    5et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
    5et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
    5vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
    5vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
    5vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
    5et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
    5Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth.
    6cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent
    6videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
    6dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum
    6gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi
    6videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
    6paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus
    6delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos
    6Noe vero invenit gratiam coram Domino
    6hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit
    6et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
    6corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
    6cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
    6dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
    6fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
    6et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
    6fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
    6ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur
    6ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
    6et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
    6de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
    6tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
    6fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus.
    7dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac
    7ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam
    7sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae
    7adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae
    7fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
    7eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram
    7et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
    7de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram
    7duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe
    7cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram
    7anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt
    7et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus
    7in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
    7ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres
    7ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae
    7et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris
    7factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
    7vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas
    7et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo
    7quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat
    7consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines
    7et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt
    7et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
    7obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus.
    8recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae
    8et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo
    8reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies
    8requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae
    8at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
    8cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
    8qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
    8emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae
    8quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
    8expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
    8at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
    8expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum
    8igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
    8mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
    8locutus est autem Deus ad Noe dicens
    8egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
    8cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
    8egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
    8sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt
    8aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
    8odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
    8cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent.
    9benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
    9et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
    9et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
    9excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
    9sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
    9quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
    9vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
    9haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
    9ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
    9et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
    9statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
    9dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
    9arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
    9cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
    9et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
    9eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
    9dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
    9erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
    9tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
    9coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
    9bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
    9quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
    9at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
    9evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
    9ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
    9dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
    9dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
    9vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
    9et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est.
    10hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium
    10filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
    10porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
    10filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
    10ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
    10filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
    10filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
    10porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
    10et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
    10fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
    10de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
    10Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
    10at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
    10et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
    10Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
    10et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
    10Eveum et Araceum Sineum
    10et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
    10factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
    10hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
    10de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore
    10filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
    10filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
    10at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
    10natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
    10qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
    10et Aduram et Uzal Decla
    10et Ebal et Abimahel Saba
    10et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
    10et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
    10isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis
    10hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
    11erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
    11cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo
    11dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
    11et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras
    11descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam
    11et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant
    11venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui
    11atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem
    11et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum
    11hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium
    11vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias
    11porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale
    11vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias
    11Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber
    11vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias
    11vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg
    11et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias
    11vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu
    11vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias
    11vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug
    11vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias
    11vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor
    11vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias
    11vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare
    11vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias
    11vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran
    11hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth
    11mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum
    11duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae
    11erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos
    11tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi
    11et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran.
    12dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi
    12faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus
    12benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae
    12egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran
    12tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam
    12pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra
    12apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei
    12et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius
    12perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem
    12facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra
    12cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier
    12et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt
    12dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui
    12cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis
    12et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis
    12Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli
    12flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram
    12vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset
    12quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
    12praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat.
    13ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam
    13erat autem dives valde in possessione argenti et auri
    13reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai
    13in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini
    13sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
    13nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter
    13unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
    13dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
    13ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam
    13elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor
    13elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo
    13Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis
    13homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis
    13dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem
    13omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum
    13faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
    13surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam
    13movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino.
    14factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium
    14inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
    14omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis
    14duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo
    14igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim
    14et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine
    14reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar
    14et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri
    14scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque
    14vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem
    14tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt
    14necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis
    14et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram
    14quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan
    14et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci
    14reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum
    14egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis
    14at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
    14benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram
    14et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus
    14dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi
    14qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae
    14quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
    14exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas.
    15his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
    15dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
    15addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit
    15statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
    15eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum
    15credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
    15dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam
    15at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam
    15respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
    15qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
    15descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
    15cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum
    15dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis
    15verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia
    15tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
    15generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
    15cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
    15in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
    15Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
    15et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
    15et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos.
    16igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
    16dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
    16tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
    16qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
    16dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
    16cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
    16cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur
    16dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
    16dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius
    16et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
    16ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
    16hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
    16vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
    16propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad
    16peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
    16octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem.
    17postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus
    17ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis
    17cecidit Abram pronus in faciem
    17dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium
    17nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te
    17faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur
    17et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te
    17daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum
    17dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis
    17hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum
    17et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos
    17infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra
    17eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum
    17masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit
    17dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram
    17et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo
    17cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet
    17dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
    17et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum
    17super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam
    17pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero
    17cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham
    17tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus
    17nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui
    17et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae
    17eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius
    17et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt.
    18apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei
    18cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra
    18et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum
    18sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore
    18ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es
    18festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes
    18ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum
    18tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
    18cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est
    18cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi
    18erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria
    18quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo
    18dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus
    18numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium
    18negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti
    18cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos
    18dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum
    18cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae
    18scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum
    18dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis
    18descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam
    18converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino
    18et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio
    18si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo
    18absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium
    18dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos
    18respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis
    18quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque
    18rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta
    18ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta
    18quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti
    18obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem
    18abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum.
    19veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra
    19et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus
    19conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt
    19prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul
    19vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos
    19egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait
    19nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere
    19habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei
    19at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores
    19et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium
    19et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent
    19dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac
    19delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos
    19egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui
    19cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis
    19dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
    19et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas
    19dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi
    19quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar
    19est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea
    19dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es
    19festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor
    19sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor
    19igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
    19et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia
    19respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis
    19Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
    19intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum
    19cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat
    19ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius
    19dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae
    19veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen
    19dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit
    19altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro
    19dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit
    19conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo
    19peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem
    19minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie.
    20profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
    20dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
    20venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
    20Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
    20nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
    20dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
    20nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
    20statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde
    20vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
    20rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
    20respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
    20alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem
    20postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
    20tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
    20et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
    20Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
    20orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
    20concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham.
    21visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
    21concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
    21vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
    21et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
    21cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
    21dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
    21rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
    21crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
    21cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
    21eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
    21dure accepit hoc Abraham pro filio suo
    21cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
    21sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
    21surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
    21cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
    21et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
    21exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
    21surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
    21aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
    21et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
    21habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
    21eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
    21iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
    21dixitque Abraham ego iurabo
    21et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
    21respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
    21tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
    21et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
    21cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
    21at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
    21idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
    21et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
    21surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
    21et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis.
    22quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
    22ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
    22igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
    22die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
    22dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
    22tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
    22dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
    22dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
    22veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
    22extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
    22et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
    22dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
    22levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
    22appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
    22vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
    22per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
    22benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
    22et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
    22reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
    22his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
    22Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
    22et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
    22ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
    22concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha.
    23vixit autem Sarra centum viginti septem annis
    23et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
    23cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
    23advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum
    23responderuntque filii Heth
    23audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
    23surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
    23dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
    23ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
    23habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens
    23nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
    23adoravit Abraham coram populo terrae
    23et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
    23respondit Ephron
    23domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum
    23quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae
    23confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
    23Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
    23atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan
    23et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth.
    24erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei
    24dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum
    24ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito
    24sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac
    24respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es
    24dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum
    24Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo
    24sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc
    24posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc
    24tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor
    24cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit
    24Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham
    24ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam
    24igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo
    24necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula
    24puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur
    24occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua
    24quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum
    24cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant
    24effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit
    24ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non
    24postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem
    24dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum
    24quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor
    24et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum
    24inclinavit se homo et adoravit Dominum
    24dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei
    24cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat
    24habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons
    24cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae
    24dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis
    24et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo
    24et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere
    24at ille servus inquit Abraham sum
    24et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos
    24et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat
    24et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
    24sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo
    24ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier
    24Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei
    24innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi
    24veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo
    24ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua
    24et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei
    24dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere
    24quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos
    24interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus
    24pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius
    24quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram
    24responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui
    24en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus
    24quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum
    24prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
    24initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum
    24responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur
    24nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum
    24dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
    24cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam
    24dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius
    24inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum
    24igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
    24eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi
    24et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul
    24Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo
    24et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se
    24servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac
    24qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret.
    25Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
    25quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
    25Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
    25at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
    25deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
    25filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
    25fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
    25et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
    25et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
    25quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
    25et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
    25hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
    25et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
    25Masma quoque et Duma et Massa
    25Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
    25isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
    25anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
    25habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
    25hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
    25qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
    25deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
    25sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
    25qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
    25iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
    25qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
    25sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
    25quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
    25Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
    25coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
    25ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
    25cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
    25ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
    25ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
    25et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.
    26orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
    26apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi
    26et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo
    26et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
    26eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit
    26mansit itaque Isaac in Geraris
    26qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem
    26cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
    26et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam
    26dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens
    26qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
    26seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus
    26et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est
    26habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini
    26omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo
    26in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde
    26et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
    26rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
    26foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
    26sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam
    26foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias
    26profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram
    26ascendit autem ex illo loco in Bersabee
    26ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
    26itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
    26ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
    26locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis
    26qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
    26ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini
    26fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
    26surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum
    26ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
    26unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem
    26Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci
    26quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.
    27senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum
    27cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
    27sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis
    27fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
    27quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret
    27dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei
    27adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar
    27nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
    27et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
    27quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
    27cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis
    27si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione
    27ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi
    27abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius
    27et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
    27pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
    27dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
    27quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi
    27dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua
    27rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam
    27dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non
    27accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
    27et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi
    27ait tu es filius meus Esau respondit ego sum
    27at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto
    27dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
    27accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus
    27det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini
    27et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur
    27vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau
    27coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua
    27dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau
    27expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus
    27auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi
    27qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam
    27at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem
    27respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam
    27cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
    27motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper
    27erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
    27oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum
    27nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
    27nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran
    27habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
    27et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die
    27dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere.
    28vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan
    28sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui
    28Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum
    28et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo
    28cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae
    28videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan
    28quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam
    28probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus
    28ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
    28igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran
    28cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco
    28viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
    28et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo
    28eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae
    28et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
    28cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam
    28pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli
    28surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper
    28appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur
    28vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum
    28reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum
    28et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi.
    29profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
    29et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
    29morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
    29dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
    29quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
    29sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
    29dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
    29qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
    29adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
    29quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
    29et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
    29et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
    29qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
    29respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
    29dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
    29habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
    29sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
    29quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
    29respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
    29servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
    29dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
    29qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
    29et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
    29dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
    29et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
    29respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
    29imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
    29adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
    29cui pater servam Balam dederat
    29tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
    29videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
    29quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
    29rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
    29concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
    29quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere.
    30cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar
    30cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui
    30at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios
    30deditque illi Balam in coniugium quae
    30ingresso ad se viro concepit et peperit filium
    30dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
    30rursumque Bala concipiens peperit alterum
    30pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim
    30sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit
    30qua post conceptum edente filium
    30dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
    30peperit quoque Zelpha alterum
    30dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser
    30egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui
    30illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui
    30redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa
    30et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum
    30et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar
    30rursum Lia concipiens peperit sextum filium
    30et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon
    30post quem peperit filiam nomine Dinam
    30recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius
    30quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum
    30et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum
    30nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam
    30da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi
    30ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te
    30constitue mercedem tuam quam dem tibi
    30at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua
    30modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae
    30dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
    30gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea
    30respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent
    30dixit Laban gratum habeo quod petis
    30et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum
    30et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius
    30tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius
    30posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent
    30factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa
    30divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus
    30igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent
    30quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob
    30ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos.
    31postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
    31animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
    31maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
    31misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
    31dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
    31et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
    31sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
    31si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
    31tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
    31postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum
    31dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
    31qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban
    31ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
    31responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
    31nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum
    31sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
    31surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit
    31tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
    31eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui
    31noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
    31cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
    31nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
    31qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
    31viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
    31iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
    31et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
    31cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
    31non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
    31valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
    31esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
    31respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
    31quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
    31ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
    31illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
    31ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
    31tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me
    31et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te
    31idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
    31nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas
    31die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
    31sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus
    31nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
    31respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
    31veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
    31tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
    31dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum
    31quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae
    31dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
    31intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
    31si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
    31dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
    31testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans
    31Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
    31immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
    31Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum.
    32Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei
    32quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
    32misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom
    32praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem
    32habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo
    32reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
    32timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
    32dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur
    32dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
    32minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior
    32erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
    32tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest
    32cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo
    32capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
    32camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
    32et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
    32et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris
    32respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit
    32similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
    32et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi
    32praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris
    32cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
    32transductisque omnibus quae ad se pertinebant
    32remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
    32qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
    32dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
    32ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
    32at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis
    32interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
    32vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
    32ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede
    32quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit.
    33levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum
    33et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos
    33et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius
    33currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit
    33levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo
    33et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt
    33accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
    33quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo
    33et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi
    33dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius
    33et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens
    33ait gradiamur simul eroque socius itineris tui
    33dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges
    33praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir
    33respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei
    33reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir
    33et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula
    33transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum
    33emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis
    33et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel.
    34egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
    34quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem
    34et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit
    34et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem
    34quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent
    34egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
    34ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
    34locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem
    34et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
    34et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam
    34sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
    34augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem
    34responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis
    34non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
    34sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
    34tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
    34sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus
    34placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
    34nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui
    34ingressique portam urbis locuti sunt populo
    34viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus
    34unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
    34et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum
    34adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
    34et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis
    34Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam
    34quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
    34oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant
    34parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
    34quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea
    34responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra.
    35interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum
    35Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
    35surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei
    35dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem
    35cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes
    35venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo
    35aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
    35eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus
    35apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
    35dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel
    35dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur
    35terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te
    35et recessit ab eo
    35ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum
    35vocansque nomen loci Bethel
    35egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel
    35ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium
    35egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae
    35mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem
    35erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
    35egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
    35cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim
    35filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon
    35filii Rahel Ioseph et Beniamin
    35filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
    35filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae
    35venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
    35et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
    35consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.
    36hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
    36Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
    36Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
    36peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
    36Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
    36tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob
    36divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
    36habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
    36hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
    36et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
    36fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez
    36erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
    36filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau
    36isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
    36hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez
    36dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae
    36hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau
    36hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
    36isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
    36isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
    36Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
    36facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna
    36et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
    36et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui
    36habuitque filium Disan et filiam Oolibama
    36et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
    36hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
    36habuit autem filios Disan Hus et Aran
    36isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana
    36dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir
    36reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii
    36Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
    36mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
    36cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum
    36hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
    36cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
    36hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
    36cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
    36isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
    36haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth
    36dux Oolibama dux Ela dux Phinon
    36dux Cenez dux Theman dux Mabsar
    36dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum.
    37habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus
    37et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo
    37Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
    37videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
    37accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit
    37dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
    37putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum
    37responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit
    37aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
    37quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram
    37invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat
    37cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem
    37dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente
    37praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem
    37invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret
    37at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges
    37dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain
    37qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere
    37et mutuo loquebantur ecce somniator venit
    37venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua
    37audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat
    37non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo
    37confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita
    37miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
    37et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum
    37dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
    37melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius
    37et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum
    37reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
    37et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo
    37tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt
    37mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non
    37quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph
    37scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore
    37congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu
    37Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae.
    38eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram
    38viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam
    38quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her
    38rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam
    38tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit
    38dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
    38fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est
    38dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo
    38ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur
    38et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret
    38quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui
    38evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas
    38nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves
    38quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum
    38quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur
    38ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo
    38dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris
    38ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier
    38et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus
    38misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam
    38interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix
    38reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum
    38ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
    38ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur
    38quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus
    38qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam
    38instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens
    38iste egreditur prior
    38illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares
    38postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara.
    39igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
    39fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui
    39qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
    39invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant
    39benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
    39nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
    39post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
    39qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
    39nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
    39huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
    39accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
    39et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras
    39cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam
    39vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem
    39et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
    39in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
    39et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi
    39cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
    39his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde
    39tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus
    39fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris
    39qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
    39nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat.
    40his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo
    40iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus
    40misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph
    40at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
    40videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi
    40ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
    40sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra
    40qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis
    40narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem
    40in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere
    40calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni
    40respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt
    40post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras
    40tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere
    40quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum
    40videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum
    40et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo
    40respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt
    40post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas
    40exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis
    40restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum
    40alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur
    40et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
    41post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium
    41de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus
    41aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus
    41devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao
    41rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae
    41aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur
    41devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
    41et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur
    41tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum
    41iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum
    41ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum
    41erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia
    41audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
    41protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei
    41cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere
    41respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
    41narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis
    41et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant
    41et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim
    41quae devoratis et consumptis prioribus
    41nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus
    41vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae
    41aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula
    41quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat
    41respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni
    41septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt
    41septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis
    41qui hoc ordine conplebuntur
    41ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti
    41quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram
    41et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
    41quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur
    41nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti
    41qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
    41qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus
    41et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia
    41placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
    41locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit
    41dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
    41tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam
    41dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti
    41tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit
    41fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti
    41dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti
    41vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti
    41triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
    41venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti
    41omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
    41tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet
    41nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
    41vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
    41nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae
    41igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto
    41coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis
    41qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite
    41crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames
    41omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent.
    42audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis
    42audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia
    42descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto
    42Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali
    42ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan
    42et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
    42et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria
    42et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
    42recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis
    42qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos
    42omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali
    42quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis
    42et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super
    42hoc est ait quod locutus sum exploratores estis
    42iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus
    42mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis
    42tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
    42die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo
    42si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras
    42et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat
    42et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio
    42e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
    42nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos
    42avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos
    42tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita
    42at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt
    42apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi
    42dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus
    42veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes
    42locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae
    42cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias
    42duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan
    42qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite
    42fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam
    42his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus
    42dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt
    42cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam
    42at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
    43interim fames omnem terram vehementer premebat
    43consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum
    43respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum
    43si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria
    43si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo
    43dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem
    43at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum
    43Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri
    43ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore
    43si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus
    43igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum
    43pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit
    43sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum
    43Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero
    43tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph
    43quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie
    43fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum
    43ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros
    43quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
    43locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas
    43quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus
    43sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris
    43at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon
    43et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum
    43illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem
    43igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram
    43at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit
    43qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum
    43adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi
    43festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit
    43rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes
    43quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium
    43sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis
    43sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo.
    44praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci
    44scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita
    44et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
    44iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
    44scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
    44fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est
    44qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint
    44pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum
    44apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri
    44qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
    44itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli
    44quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin
    44at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum
    44primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt
    44quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia
    44cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus
    44respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum
    44accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem
    44dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem
    44et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum
    44dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum
    44suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur
    44et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam
    44cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus
    44et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici
    44cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri
    44atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea
    44egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet
    44si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos
    44igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
    44videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
    44ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore
    44manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis
    44non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam.
    45non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae
    45elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis
    45et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti
    45ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto
    45nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum
    45biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti
    45praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis
    45non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti
    45festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris
    45et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides
    45ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides
    45en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos
    45nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me
    45cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius
    45osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum
    45auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius
    45dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan
    45et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae
    45praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes
    45ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt
    45fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere
    45singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis
    45tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes
    45dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via
    45qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
    45et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis
    45illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius
    45et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar.
    46profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
    46audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum
    46ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi
    46ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos
    46surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem
    46et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo
    46filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies
    46haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben
    46filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi
    46filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis
    46filii Levi Gerson Caath et Merari
    46filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul
    46filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron
    46filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel
    46hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres
    46filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli
    46filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel
    46hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas
    46filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin
    46natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim
    46filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared
    46hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim
    46filii Dan Usim
    46filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem
    46hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem
    46cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex
    46filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta
    46misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen
    46quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit
    46dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo
    46et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
    46et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum
    46cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum
    46respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium.
    47ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
    47extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
    47quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
    47ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
    47dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
    47terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
    47post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi
    47et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
    47respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt
    47et benedicto rege egressus est foras
    47Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao
    47et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
    47in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan
    47e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis
    47cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia
    47quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis
    47quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
    47veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
    47cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
    47emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni
    47et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius
    47praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
    47dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
    47ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris
    47qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi
    47ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
    47habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
    47et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum
    47cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto
    47sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
    47et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput.
    48his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit
    48dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo
    48et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi
    48et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam
    48duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi
    48reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis
    48mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem
    48videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti
    48respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis
    48oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus
    48dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum
    48cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram
    48et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum
    48qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus
    48benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem
    48angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram
    48videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
    48dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius
    48qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes
    48benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen
    48et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum
    48do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo.
    49vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
    49congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
    49Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
    49effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
    49Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
    49in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
    49maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
    49Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
    49catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
    49non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
    49ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
    49pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
    49Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
    49Isachar asinus fortis accubans inter terminos
    49vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
    49Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
    49fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
    49salutare tuum expectabo Domine
    49Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
    49Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
    49Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
    49filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
    49sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
    49sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
    49Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
    49benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
    49Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
    49omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
    49et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
    49contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
    49ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
    49finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum.
    50quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum
    50praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem
    50quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus
    50et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis
    50eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar
    50dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
    50quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti
    50domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen
    50habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica
    50veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies
    50quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti
    50fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
    50et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
    50reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre
    50quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus
    50mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur
    50ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph
    50veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus
    50quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem
    50vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos
    50nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
    50et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph
    50quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
    50cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto
    50mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.