• Sprichwörter, Redensarten, Zitate

    Proverbs - Sayings - Quotes

  • A B C D E F G H I J K L

  • Faciam eos in gentem unam.

    Faciam meo modo.

    Faciam ut vis.

    Faciam vos pieri piscatores hominum.

    Faciam, ut hujus loci dictique, meique semper memineris.

    faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae
    Exodus 8, 22

    faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
    Genesis 13, 16

    faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur
    Genesis 17, 6

    faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus
    Genesis 12, 2

    Faciamus de necessitate virtutem.

    Faciamus experimentum in corpore vili.

    faciant filii Israhel phase in tempore suo
    Numeri 9, 2

    Facias amicum, basiare quem nolis. (Martialis)
    de] Mach dir jemanden zum Freund, den du nicht küssen willst.

    Facias ipse quod faciamus nobis suades.

    Faciat tuus improba lucra maritus.

    facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis
    Deuteronomium 5, 4

    Facie ad faciem.

    faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel
    2Samuelis, 15, 6

    Faciem in fluvio ne specta, sed lava.

    Faciem perfricare.

    Faciem reddere nitidam et speciosam non laborabis, sed in actionibus studiisque tuis pulcher esto.

    Faciem s. frontem perfricare.

    Facienda fugis; fugienda facis.

    Facienda.
    en] Things to be done.

    Faciendi aliquid non faciendive ratio cum hominum ipsorum, tum rerum etiam ac temporum condicione mutatur.

    Faciendi plures libros nullus est finis.

    Faciendum et patiendum.

    Faciendum id nobis quod parentes imperant. (Plautus).

    Faciendum prius de homine periculum quam eius te committas fidei.

    facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito
    Exodus 28, 6

    Facientem et consentientem par poena constringit.

    Facientes Deus adiuvat.

    Facientes et consentientes pari poena plectuntur.

    Facienti nequissimum consilium super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.

    Facientis et consentientis poena par.

    facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum
    Exodus 25, 8

    facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine
    Exodus 27, 1

    facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
    Exodus 27, 9

    facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia
    Exodus 25, 31

    facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt
    Exodus 28, 26

    facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina
    Exodus 28, 42

    facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
    Exodus 30, 18

    facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino
    Exodus 28, 36

    facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso
    Exodus 25, 37

    facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem
    Exodus 25, 23

    facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
    Exodus 26, 14

    facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo
    Exodus 25, 17

    facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur
    Exodus 26, 10

    facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
    Exodus 26, 6

    facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi
    Exodus 26, 7

  • A B C D E F G H I J K L

  • operone