• [latin] 03
    Biblia Sacra Vulgata
    (VULGATE)
  • Genesis Exodus Leviticus Numeri


    Exodus

    101Haec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in AEgyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt:
    102Ruben, Simeon, Levi, Judas,
    103Issachar, Zabulon et Benjamin,
    104Dan et Nephthali, Gad et Aser.
    105Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in AEgypto erat.
    106Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,
    107filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.
    108Surrexit interea rex novus super AEgyptum, qui ignorabat Joseph.
    109Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.
    110Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
    111Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
    112Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
    113oderantque filios Israel AEgyptii, et affligebant illudentes eis,
    114atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
    115Dixit autem rex AEgypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
    116praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
    117Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis AEgypti, sed conservabant mares.
    118Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
    119Quae responderunt: Non sunt Hebreae sicut aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
    120Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
    121Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
    122Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate.
    201Egressus est post haec vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suae.
    202Quae concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
    203Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
    204stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei.
    205Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellae ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam
    206aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebraeorum est hic.
    207Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebraeam, quae nutrire possit infantulum?
    208Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
    209Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae Pharaonis.
    210Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.
    211In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis fratribus suis.
    212Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum AEgyptium abscondit sabulo.
    213Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes: dixitque ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum?
    214Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti AEgyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?
    215Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
    216Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
    217Supervenere pastores, et ejecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
    218Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?
    219Responderunt: Vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
    220At ille: Ubi est? inquit: quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem.
    221Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem:
    222quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
    223Post multum vero tempore mortuus est rex AEgypti: et ingemiscentes filii Israel, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
    224Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.
    225Et respexit Dominus filios Israel et cognovit eos.
    301Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
    302Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
    303Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
    304Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum.
    305At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
    306Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.
    307Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in AEgypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus:
    308et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus AEgyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei.
    309Clamor ergo filiorum Israel venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab AEgyptiis opprimuntur.
    310Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de AEgypto.
    311Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de AEgypto?
    312Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de AEgypto, immolabis Deo super montem istum.
    313Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
    314Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos.
    315Dixitque iterum Deus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
    316Vade, et congrega seniores Israel, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quae acciderunt vobis in AEgypto.
    317Et dixi ut educam vos de afflictione AEgypti in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.
    318Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israel, ad regem AEgypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
    319Sed ego scio quod non dimittet vos rex AEgypti ut eatis nisi per manum validam.
    320Extendam enim manum meam, et percutiam AEgyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eorum: post haec dimittet vos.
    321Daboque gratiam populo huic coram AEgyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui:
    322sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis AEgyptum.
    401Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
    402Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
    403Dixitque Dominus: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
    404Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.
    405Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.
    406Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
    407Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
    408Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
    409Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
    410Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum.
    411Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego?
    412Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.
    413At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.
    414Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde.
    415Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
    416Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent.
    417Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
    418Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in AEgyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace.
    419Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in AEgyptum, mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam.
    420Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in AEgyptum, portans virgam Dei in manu sua.
    421Dixitque ei Dominus revertenti in AEgyptum: Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.
    422Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
    423Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
    424Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
    425Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
    426Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
    427Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.
    428Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quae mandaverat.
    429Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.
    430Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo,
    431et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.
    501Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
    502At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israel? nescio Dominum, et Israel non dimittam.
    503Dixeruntque: Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
    504Ait ad eos rex AEgypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra.
    505Dixitque Pharao: Multus est populus terrae: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?
    506Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens:
    507Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
    508Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
    509Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus.
    510Igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:
    511ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
    512Dispersusque est populus per omnem terram AEgypti ad colligendas paleas.
    513Praefecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae.
    514Flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie?
    515Veneruntque praepositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?
    516paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis caedimur, et injuste agitur contra populum tuum.
    517Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino.
    518Ite ergo, et operamini: paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
    519Videbantque se praepositi filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
    520Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone:
    521et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos.
    522Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me?
    523ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos.
    601Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.
    602Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus
    603qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis.
    604Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.
    605Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo AEgyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.
    606Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo AEgyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
    607Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo AEgyptiorum,
    608et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
    609Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
    610Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
    611Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem AEgypti, ut dimittat filios Israel de terra sua.
    612Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?
    613Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem AEgypti ut educerent filios Israel de terra AEgypti.
    614Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:
    615hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hae progenies Simeon.
    616Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
    617Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas.
    618Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitae Caath, centum triginta tres.
    619Filii Merari: Moholi et Musi: hae cognationes Levi per familias suas.
    620Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem.
    621Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri.
    622Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan, et Sethri.
    623Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
    624Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hae sunt cognationes Coritarum.
    625At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quae peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
    626Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israel de terra AEgypti per turmas suas.
    627Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem AEgypti, ut educant filios Israel de AEgypto: iste est Moyses et Aaron,
    628in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra AEgypti.
    629Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem AEgypti, omnia quae ego loquor tibi.
    630Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?
    701Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
    702Tu loqueris ei omnia quae mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.
    703Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra AEgypti,
    704et non audiet vos: immittamque manum meam super AEgyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de terra AEgypti per judicia maxima.
    705Et scient AEgyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super AEgyptum, et eduxerim filios Israel de medio eorum.
    706Fecit itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: ita egerunt.
    707Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
    708Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:
    709Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
    710Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in colubrum.
    711Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptiacas et arcana quaedam similiter.
    712Projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
    713Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
    714Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.
    715Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam quae conversa est in draconem, tolles in manu tua.
    716Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad praesens audire noluisti.
    717Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
    718Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur AEgyptii bibentes aquam fluminis.
    719Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas AEgypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra AEgypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
    720Feceruntque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: quae versa est in sanguinem.
    721Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant AEgyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra AEgypti.
    722Feceruntque similiter malefici AEgyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
    723Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
    724Foderunt autem omnes AEgyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis.
    725Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
    726Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi:
    727sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,
    728et ebulliet fluvius ranas: quae ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum:
    729et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranae.
    801Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram AEgypti.
    802Et extendit Aaron manum super aquas AEgypti, et ascenderunt ranae, operueruntque terram AEgypti.
    803Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram AEgypti.
    804Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.
    805Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remaneant.
    806Qui respondit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
    807Et recedent ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remanebunt.
    808Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone: et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni.
    809Fecitque Dominus juxta verbum Moysi: et mortuae sunt ranae de domibus, et de villis, et de agris.
    810Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.
    811Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
    812Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terrae: et sint sciniphes in universa terra AEgypti.
    813Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terrae, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis: omnis pulvis terrae versus est in sciniphes per totam terram AEgypti.
    814Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis.
    815Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut praeceperat Dominus.
    816Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
    817Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur domus AEgyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint.
    818Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae: et scias quoniam ego Dominus in medio terrae.
    819Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum: cras erit signum istud.
    820Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram AEgypti: corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis.
    821Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac.
    822Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim AEgyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea quae colunt AEgyptii coram eis, lapidibus nos obruent.
    823Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis.
    824Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me.
    825At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
    826Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum.
    827Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus: non superfuit ne una quidem.
    828Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.
    829Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
    830Quod si adhuc renuis, et retines eos,
    831ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
    832Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel et possessiones AEgyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quae pertinent ad filios Israel.
    901Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
    902Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia AEgyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel, nihil omnino periit.
    903Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
    904Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram Pharaone.
    905Sitque pulvis super omnem terram AEgypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicae turgentes in universa terra AEgypti.
    906Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis:
    907nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quae in illis erant, et in omni terra AEgypti.
    908Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
    909Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
    910Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
    911Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
    912Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
    913Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?
    914En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in AEgypto a die qua fundata est, usque in praesens tempus.
    915Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quae habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
    916Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos:
    917qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
    918Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra AEgypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra AEgypti.
    919Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram AEgypti.
    920Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra AEgypti ex quo gens illa condita est.
    921Et percussit grando in omni terra AEgypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
    922Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit.
    923Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
    924Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
    925Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:
    926novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
    927Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret:
    928triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant.
    929Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
    930Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum:
    931et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israel, sicut praeceperat Dominus per manum Moysi.
    932Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea haec in eo:
    933et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim AEgyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.
    934Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
    935Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos:
    1001quae operiat superficiem terrae, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quae germinant in agris.
    1002Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium AEgyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in praesentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
    1003Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit AEgyptus?
    1004Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt?
    1005Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri.
    1006Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis?
    1007non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.
    1008Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram AEgypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quae residua fuerit grandini.
    1009Et extendit Moyses virgam super terram AEgypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas.
    1010Quae ascenderunt super universam terram AEgypti: et sederunt in cunctis finibus AEgyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futurae sunt.
    1011Operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae, in cuncta AEgypto.
    1012Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
    1013Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
    1014Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
    1015Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus AEgypti.
    1016Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel.
    1017Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum: et sint tenebrae super terram AEgypti tam densae, ut palpari queant.
    1018Extenditque Moyses manum in caelum: et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra AEgypti tribus diebus.
    1019Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat.
    1020Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
    1021Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro.
    1022Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
    1023Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
    1024Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.
    1025Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es: non videbo ultra faciem tuam.
    1026Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et AEgyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet.
    1027Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.
    1028Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram AEgyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra AEgypti coram servis Pharaonis et omni populo.
    1029Et ait: Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in AEgyptum:
    1101et morietur omne primogenitum in terra AEgyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
    1102Eritque clamor magnus in universa terra AEgypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
    1103Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus AEgyptios et Israel.
    1104Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post haec egrediemur.
    1105Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra AEgypti.
    1106Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.
    1107Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra AEgypti:
    1108Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
    1109Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
    1110Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suae, juxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni.
    1201Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et haedum.
    1202Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.
    1203Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
    1204Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
    1205Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.
    1206Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
    1207Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.
    1208Et transibo per terram AEgypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra AEgypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis AEgypti faciam judicia. Ego Dominus.
    1209Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram AEgypti.
    1210Habebitis autem hunc diem in monumentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
    1211Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.
    1212Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.
    1213Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra AEgypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
    1214Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
    1215Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae.
    1216Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
    1217Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
    1218Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.
    1219Transibit enim Dominus percutiens AEgyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.
    1220Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.
    1221Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas.
    1222Et cum dixerint vobis filii vestri: Quae est ista religio?
    1223Dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in AEgypto, percutiens AEgyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
    1224Et egressi filii Israel fecerunt sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
    1225Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra AEgypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
    1226Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque AEgyptus: et ortus est clamor magnus in AEgypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
    1227Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis.
    1228Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
    1229Urgebantque AEgyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.
    1230Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
    1231Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Moyses: et petierunt ab AEgyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
    1232Dominus autem dedit gratiam populo coram AEgyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt AEgyptios.
    1233Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
    1234Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
    1235Coxeruntque farinam, quam dudum de AEgypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire AEgyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare.
    1236Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in AEgypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
    1237Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra AEgypti.
    1238Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra AEgypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis.
    1239Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Haec est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo.
    1240Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
    1241Advena et mercenarius non edent ex eo.
    1242In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
    1243Omnis coetus filiorum Israel faciet illud.
    1244Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terrae: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
    1245Eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos.
    1246Feceruntque omnes filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
    1247Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra AEgypti per turmas suas.
    1248Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
    1249Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia.
    1250Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de AEgypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
    1251Hodie egredimini mense novarum frugum.
    1301Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Hevaei, et Jebusaei, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
    1302Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
    1303Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
    1304Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de AEgypto.
    1305Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de AEgypto.
    1306Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
    1307Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam:
    1308separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
    1309Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
    1310Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra AEgypti, de domo servitutis.
    1311Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra AEgypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.
    1312Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de AEgypto.
    1313Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthiim quae vicina est: reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in AEgyptum.
    1314Sed circumduxit per viam deserti, quae est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israel de terra AEgypti.
    1315Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israel, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum.
    1316Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
    1317Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore.
    1318Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
    1319Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:
    1320Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare.
    1321Dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.
    1322Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque AEgyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
    1401Et nuntiatum est regi AEgyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis?
    1402Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
    1403Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in AEgypto curruum fuit: et duces totius exercitus.
    1404Induravitque Dominus cor Pharaonis regis AEgypti, et persecutus est filios Israel: at illi egressi sunt in manu excelsa.
    1405Cumque persequerentur AEgyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
    1406Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt AEgyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,
    1407et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in AEgypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex AEgypto?
    1408nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in AEgypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus AEgyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
    1409Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie: AEgyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
    1410Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
    1411Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israel ut proficiscantur.
    1412Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
    1413Ego autem indurabo cor AEgyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
    1414Et scient AEgyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
    1415Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
    1416stetit, inter castra AEgyptiorum et castra Israel: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
    1417Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.
    1418Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
    1419Persequentesque AEgyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.
    1420Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra AEgyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
    1421et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo AEgyptii: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
    1422Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad AEgyptios super currus et equites eorum.
    1423Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque AEgyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
    1424Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.
    1425Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:
    1426liberavitque Dominus in die illa Israel de manu AEgyptiorum.
    1427Et viderunt AEgyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
    1428Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.
    1429Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum.
    1430Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,
    1431currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
    1501Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis.
    1502Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.
    1503Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.
    1504Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
    1505Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
    1506Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
    1507Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
    1508Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
    1509Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
    1510Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
    1511Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
    1512Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
    1513Introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae.
    1514Dominus regnabit in aeternum et ultra.
    1515Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio ejus.
    1516Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
    1517quibus praecinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare.
    1518Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
    1519Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
    1520Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?
    1521At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt: ibi constituit ei praecepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,
    1522dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in AEgypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.
    1523Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae: et castrametati sunt juxta aquas.
    1524Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra AEgypti.
    1525Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine.
    1526Dixeruntque filii Israel ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra AEgypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame?
    1527Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de caelo: egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.
    1601Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
    1602Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra AEgypti,
    1603et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?
    1604Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
    1605Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum.
    1606Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.
    1607Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:
    1608Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
    1609Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
    1610Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super terram.
    1611Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
    1612Hic est sermo, quem praecepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis.
    1613Feceruntque ita filii Israel: et collegerunt, alius plus, alius minus.
    1614Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.
    1615Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.
    1616Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus, atque computruit: et iratus est contra eos Moyses.
    1617Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat.
    1618In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
    1619Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quae coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
    1620Feceruntque ita ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
    1621Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.
    1622Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
    1623Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
    1624Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?
    1625videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
    1626Et sabbatizavit populus die septimo.
    1627Appellavitque domus Israel nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similae cum melle.
    1628Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra AEgypti.
    1629Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,
    1630sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
    1631Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.
    1632Gomor autem decima pars est ephi.
    1633Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
    1634Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum?
    1635Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de AEgypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti?
    1636Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
    1701Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
    1702En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel:
    1703et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?
    1704Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israel in Raphidim.
    1705Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
    1706Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
    1707Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.
    1708Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
    1709Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.
    1710Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub caelo.
    1711AEdificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens:
    1712Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
    1713Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quae fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de AEgypto,
    1714tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
    1715et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;
    1716alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
    1801Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
    1802Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
    1803Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
    1804narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni et AEgyptiis propter Israel: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
    1805Laetatusque est Jethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu AEgyptiorum.
    1806Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu AEgyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu AEgypti.
    1807Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
    1808Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.
    1809Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
    1810Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quae agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?
    1811Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quaerens sententiam Dei:
    1812cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam praecepta Dei, et leges ejus.
    1813At ille: Non bonam, inquit, rem facis.
    1814Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.
    1815Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum:
    1816ostendasque populo caeremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
    1817Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
    1818qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere.
    1819Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
    1820Quibus auditis, Moyses fecit omnia quae ille suggesserat.
    1821Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
    1822Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.
    1823Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.
    1824Mense tertio egressionis Israel de terra AEgypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
    1825Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
    1826Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel:
    1827Vos ipsi vidistis quae fecerim AEgyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
    1901Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:
    1902et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Haec sunt verba quae loqueris ad filios Israel.
    1903Venit Moyses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
    1904Responditque omnis populus simul: Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
    1905ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
    1906Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
    1907Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
    1908Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
    1909Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
    1910Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
    1911ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
    1912Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
    1913Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
    1914Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
    1915Et sonitus buccinae paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
    1916Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,
    1917dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
    1918Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
    1919Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
    1920Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
    1921Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.
    1922Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:
    1923Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEgypti, de domo servitutis.
    1924Non habebis deos alienos coram me.
    1925Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra.
    2001Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
    2002et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea.
    2003Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
    2004Memento ut diem sabbati sanctifices.
    2005Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
    2006Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
    2007Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
    2008Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
    2009Non occides.
    2010Non moechaberis.
    2011Non furtum facies.
    2012Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
    2013Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt.
    2014Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
    2015dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
    2016Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
    2017Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
    2018Dixit praeterea Dominus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.
    2019Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
    2020Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
    2021Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
    2022Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
    2023Haec sunt judicia quae propones eis.
    2024Si emeris servum hebraeum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.
    2025Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
    2026Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
    2101Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber:
    2102offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in saeculum.
    2103Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt.
    2104Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
    2105Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
    2106Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiae non negabit.
    2107Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
    2108Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
    2109Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
    2110Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
    2111Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
    2112Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur.
    2113Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
    2114Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo:
    2115si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
    2116Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
    2117Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit poenae, quia pecunia illius est.
    2118Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
    2119Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
    2120oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
    2121adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
    2122Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
    2123Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter dimittet eos liberos.
    2124Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
    2125Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
    2126Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
    2127Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subjacebit.
    2128Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
    2129Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
    2130reddet dominus cisternae pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit.
    2131Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
    2132Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
    2133Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove.
    2134Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.
    2135Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.
    2136Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens: sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.
    2137Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni aestimatione restituet.
    2201Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
    2202Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet:
    2203si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
    2204ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo.
    2205Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit:
    2206jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur.
    2207Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino;
    2208si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet.
    2209Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere compelletur.
    2210Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.
    2211Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea: dotabit eam, et habebit eam uxorem.
    2212Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.
    2213Maleficos non patieris vivere.
    2214Qui coierit cum jumento, morte moriatur.
    2215Qui immolat diis, occidetur, praeterquam Domino soli.
    2216Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenae enim et ipsi fuistis in terra AEgypti.
    2217Viduae et pupillo non nocebitis.
    2218Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:
    2219et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli.
    2220Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
    2221Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.
    2222Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
    2223Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.
    2224Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
    2225De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
    2226Viri sancti eritis mihi: carnem, quae a bestiis fuerit praegustata, non comedetis, sed projicietis canibus.
    2227Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
    2228Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
    2229Pauperis quoque non misereberis in judicio.
    2230Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
    2231Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
    2301Non declinabis in judicium pauperis.
    2302Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.
    2303Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba justorum.
    2304Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra AEgypti.
    2305Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus:
    2306anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.
    2307Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena.
    2308Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
    2309Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
    2310Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de AEgypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
    2311Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
    2312Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
    2313Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps solemnitatis meae usque mane.
    2314Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
    2315Ecce ego mittam angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
    2316Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
    2317Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
    2318Praecedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Jebusaeum, quos ego conteram.
    2319Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
    2320Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
    2321Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.
    2322Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:
    2323emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introeas.
    2324Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae.
    2325Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
    2326Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terrae, et ejiciam eos de conspectu vestro.
    2327Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum.
    2328Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.
    2329Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
    2330Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo.
    2331Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus.
    2332Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, aedificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel.
    2333Misitque juvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
    2401Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare.
    2402Assumensque volumen foederis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
    2403Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
    2404Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel:
    2405et viderunt Deum Israel: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi caelum, cum serenum est.
    2406Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
    2407Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quae scripsi: ut doceas eos.
    2408Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei,
    2409senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos.
    2410Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,
    2411et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
    2412Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.
    2413Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
    2414Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
    2415Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
    2416Haec sunt autem quae accipere debeatis: aurum, et argentum, et aes,
    2417hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
    2418et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim:
    2501oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
    2502lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
    2503Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:
    2504juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud:
    2505arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
    2506Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:
    2507et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
    2508Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
    2509Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis:
    2510qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
    2511Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
    2512Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
    2513Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
    2514Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
    2515Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
    2516in qua pones testimonium quod dabo tibi.
    2517Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel.
    2518Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
    2519Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,
    2520et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.
    2521Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensae per singulos pedes.
    2522Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
    2523Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
    2524Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
    2525Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
    2526Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia.
    2527Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
    2528Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:
    2529in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia.
    2530Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
    2531Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
    2532Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
    2533Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
    2534Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
    2535Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
    2536Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
    2537Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universa tentoria.
    2538Quinque cortinae sibi jungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.
    2539Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
    2540Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
    2601Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
    2602Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
    2603Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: aequa erit mensura sagorum omnium.
    2604E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
    2605Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
    2606Facies et quinquaginta fibulas aeneas quibus jungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
    2607Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
    2608Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
    2609Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
    2610Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
    2611quae singulae denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
    2612In lateribus tabulae, duae incastraturae fient, quibus tabula alteri tabulae connectatur: atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur.
    2613Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
    2614Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
    2615In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt,
    2616quadraginta habentes bases argenteas, binae bases singulis tabulis supponentur.
    2617Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
    2618et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
    2619Eruntque conjunctae a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt, similis junctura servabitur.
    2620Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
    2621Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
    2622et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam:
    2623qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
    2624Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
    2625Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
    2626Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:
    2627quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
    2628Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
    2629Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
    2630mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.
    2631Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
    2632Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases aeneae.
    2633Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
    2634Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud aere.
    2635Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis.
    2636Craticulamque in modum retis aeneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei.
    2637Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.
    2701Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis:
    2702et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
    2703Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
    2704Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
    2705Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea.
    2706Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae ejusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea.
    2707In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem.
    2708In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
    2709In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem:
    2710et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem.
    2711In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
    2712Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis.
    2713In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
    2714Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caeremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex aere facies.
    2715Praecipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
    2716in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.
    2717Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
    2718Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
    2719Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
    2720Haec autem erunt vestimenta quae faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
    2721Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
    2801Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
    2802Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
    2803Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
    2804Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel:
    2805sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.
    2806Opere sculptoris et caelatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos auro atque circumdatos:
    2807et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
    2808Facies et uncinos ex auro,
    2809et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohaerentes, quas inseres uncinis.
    2810Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
    2811Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
    2812Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:
    2813in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis:
    2814in tertio ligurius, achates, et amethystus:
    2815in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
    2816Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
    2817Facies in rationali catenas sibi invicem cohaerentes ex auro purissimo,
    2818et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate:
    2819catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,
    2820et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
    2821Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quae e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.
    2822Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturae inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
    2823et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
    2824Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in aeternum.
    2825Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quae erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini semper.
    2826Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
    2827in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
    2828Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicae, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,
    2829ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
    2830Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
    2831Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris, Sanctum Domino.
    2832Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
    2833imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quae obtulerunt et sanctificaverunt filii Israel, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.
    2834Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
    2835Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem:
    2836vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
    2837Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae, a renibus usque ad femora:
    2838et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.
    2839Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
    2840panesque azymos, et crustulam absque fermento, quae conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies.
    2841Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.
    2842Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
    2843indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
    2901Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,
    2902et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur.
    2903Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
    2904Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
    2905applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,
    2906et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.
    2907Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.
    2908Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:
    2909carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
    2910Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
    2911Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.
    2912Ipsum autem arietem secabis in frustra: lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.
    2913Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimae Domini.
    2914Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
    2915Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
    2916Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
    2917tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quae operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis:
    2918tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini:
    2919ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
    2920Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.
    2921Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
    2922Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
    2923quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israel: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino.
    2924Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.
    2925Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
    2926Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto:
    2927quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
    2928ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
    2929Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.
    2930Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum:
    2931et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
    2932Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
    2933Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
    2934unum agnum mane, et alterum vespere,
    2935decimam partem similae conspersae oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensurae in agno uno.
    2936Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinae oblationis, et juxta ea quae diximus, in odorem suavitatis:
    2937sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
    2938Ibique praecipiam filiis Israel, et sanctificabitur altare in gloria mea.
    2939Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
    2940Et habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis Deus,
    2941et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra AEgypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.
    2942Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
    2943habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
    2944Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
    2945et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
    2946Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
    3001Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
    3002Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud:
    3003et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
    3004Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
    3005Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
    3006Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
    3007Quando tuleris summam filiorum Israel juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
    3008Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino.
    3009Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
    3010Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
    3011Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
    3012Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
    3013Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
    3014lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,
    3015quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
    3016ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.
    3017Locutusque est Dominus ad Moysen,
    3018dicens: Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
    3019casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:
    3020faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
    3021et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
    3022mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,
    3023et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet.
    3024Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
    3025Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
    3026Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
    3027Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
    3028Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
    3029Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia:
    3030faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
    3031Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
    3032Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
    3033Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
    3034Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
    3035Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
    3036et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
    3037ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere,
    3038marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
    3101Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quae praecepi tibi,
    3102tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
    3103mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
    3104et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
    3105vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris:
    3106oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient.
    3107Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
    3108Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
    3109Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
    3110Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
    3111Custodiant filii Israel sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
    3112inter me et filios Israel, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
    3113Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
    3114Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra AEgypti, ignoramus quid acciderit.
    3115Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.
    3116Fecitque populus quae jusserat, deferens inaures ad Aaron.
    3117Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra AEgypti.
    3118Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo, et praeconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est.
    3201Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
    3202Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra AEgypti.
    3203Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra AEgypti.
    3204Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste durae cervicis sit:
    3205dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
    3206Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra AEgypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
    3207Ne quaeso dicant AEgyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
    3208Recordare Abraham, Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
    3209Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.
    3210Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,
    3211et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
    3212Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnae auditur in castris.
    3213Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio.
    3214Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis:
    3215arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel.
    3216Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?
    3217Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum:
    3218dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos praecedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra AEgypti, nescimus quid acciderit.
    3219Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
    3220Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),
    3221et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:
    3222quibus ait: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
    3223Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.
    3224Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.
    3225Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
    3226Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam,
    3227aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
    3228Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo:
    3229tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
    3230Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
    3231Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra AEgypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam:
    3232et mittam praecursorem tui angelum, ut ejiciam Chananaeum, et Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum,
    3233et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es: ne forte disperdam te in via.
    3234Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo.
    3235Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
    3301Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb.
    3302Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum foederis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quaestionem, egrediebatur ad tabernaculum foederis, extra castra.
    3303Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.
    3304Ingresso autem illo tabernaculum foederis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
    3305cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
    3306Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.
    3307Dixit autem Moyses ad Dominum: Praecipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, praesertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
    3308Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc.
    3309Dixitque Dominus: Facies mea praecedet te, et requiem dabo tibi.
    3310Et ait Moyses: Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto.
    3311In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram?
    3312Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
    3313Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
    3314Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
    3315Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet.
    3316Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
    3317Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dextera mea, donec transeam:
    3318tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.
    3319Ac deinceps: Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti.
    3320Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
    3321Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra.
    3322Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
    3323Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
    3401Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax,
    3402qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
    3403Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
    3404ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
    3405Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quae numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
    3406Observa cuncta quae hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum quoque, et Hevaeum, et Jebusaeum.
    3407Cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius jungas amicitias, quae sint tibi in ruinam:
    3408sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:
    3409noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est aemulator.
    3410Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
    3411Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
    3412Deos conflatiles non facies tibi.
    3413Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de AEgypto.
    3414Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
    3415Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.
    3416Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.
    3417Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
    3418Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.
    3419Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
    3420Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.
    3421Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
    3422Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus.
    3423Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem.
    3424Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
    3425Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
    3426Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,
    3427venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai.
    3428Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
    3429Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quae sibi fuerant imperata.
    3430Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.
    3431Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Haec sunt quae jussit Dominus fieri.
    3432Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
    3433Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
    3434Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus, dicens:
    3435Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et aes,
    3501hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
    3502pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
    3503et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
    3504lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
    3505Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
    3506tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases:
    3507arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:
    3508mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:
    3509candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:
    3510altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi:
    3511altare holocausti, et craticulam ejus aeneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus:
    3512cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
    3513paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:
    3514vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
    3515Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,
    3516obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
    3517viri cum mulieribus praebuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
    3518Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
    3519argenti, aerisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
    3520Sed et mulieres doctae, quae neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
    3521et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
    3522Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
    3523aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
    3524Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
    3525Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
    3526implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
    3527ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et aere,
    3528sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
    3529dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:
    3530ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quaeque reperiant.
    3531Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus.
    3532Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
    3533tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
    3534Unde artifices venire compulsi,
    3535dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
    3601Jussit ergo Moyses praeconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
    3602eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
    3603Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:
    3604quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum.
    3605Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
    3606Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere, et in ora cortinae alterius similiter,
    3607ut contra se invicem venirent ansae, et mutuo jungerentur.
    3608Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
    3609Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:
    3610unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensurae erant omnia saga:
    3611quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
    3612Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
    3613Et fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
    3614Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.
    3615Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
    3616Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
    3617Binae incastraturae erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
    3618E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
    3619cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturae laterum in angulis terminantur.
    3620Ad plagam quoque tabernaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
    3621cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
    3622Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas,
    3623et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:
    3624quae junctae erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:
    3625ut octo essent simul tabulae, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
    3626Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
    3627et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
    3628Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
    3629Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.
    3630Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:
    3631et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
    3632Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:
    3633et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit aeneas.
    3634Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
    3635Et fecit illi coronam auream per gyrum,
    3636conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero.
    3637Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
    3638et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcae ad portandum eam.
    3701Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
    3702Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:
    3703cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
    3704extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
    3705Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem.
    3706Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
    3707ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
    3708Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensae
    3709contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
    3710Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
    3711Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
    3712Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphaerulaeque, ac lilia procedebant:
    3713sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:
    3714tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque simul et lilia. AEquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
    3715In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos simul et lilia:
    3716et sphaerulae sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
    3717Et sphaerulae igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
    3718Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quae emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
    3719Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
    3720Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua.
    3721Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
    3722Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
    3723Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
    3724Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
    3725Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:
    3726cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis aeneis.
    3727Et in usus ejus paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
    3728Craticulamque ejus in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam,
    3729fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum:
    3801quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis:
    3802induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.
    3803Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi.
    3804Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
    3805columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
    3806AEque ad septentrionalem plagam tentoria columnae, basesque et capita columnarum ejusdem mensurae, et operis ac metalli, erant.
    3807In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
    3808Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:
    3809e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus:
    3810et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnaeque tres, et bases totidem.
    3811Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.
    3812Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum cunctis caelaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.
    3813Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
    3814Columnae autem in ingressu fuere quatuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae.
    3815Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.
    3816Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae enumerata sunt juxta praeceptum Moysi in caeremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:
    3817quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,
    3818juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.
    3819Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
    3820Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.
    3821Fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.
    3822Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
    3823De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.
    3824AEris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
    3825ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa quae ad usum ejus pertinent,
    3826et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.
    3827De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi.
    3828Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
    3829opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
    3830duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
    3831et balteum ex eisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
    3901Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel:
    3902posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
    3903Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:
    3904quadrangulum, duplex, mensurae palmi.
    3905Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
    3906In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
    3907In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
    3908In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
    3909Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
    3910Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo:
    3911et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
    3912e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
    3913Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
    3914stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi.
    3915Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
    3916et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
    3917deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
    3918et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicae per gyrum:
    3919tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
    3920Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus:
    3921et mitras cum coronulis suis ex bysso:
    3922feminalia quoque linea, byssina:
    3923cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
    3924Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
    3925et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
    3926Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quae praeceperat Dominus Moysi.
    3927Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
    3928opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
    3929velum; arcam, vectes, propitiatorium,
    3930mensam cum vasis suis et propositionis panibus;
    3931candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;
    3932altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
    3933et tentorium in introitu tabernaculi;
    3934altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis;
    3935tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis jussa sunt fieri.
    3936Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
    3937obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus.
    3938Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
    3939Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
    3940Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
    3941et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
    3942et illata mensa, pones super eam quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
    3943et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
    4001et ante illud altare holocausti:
    4002labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
    4003Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
    4004Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
    4005altare holocausti et omnia vasa ejus,
    4006labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
    4007Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
    4008indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
    4009Fecitque Moyses omnia quae praeceperat Dominus.
    4010Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
    4011Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
    4012et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
    4013Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
    4014Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
    4015Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
    4016ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
    4017Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensae in parte australi,
    4018locatis per ordinem lucernis, juxta praeceptum Domini.
    4019Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
    4020et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
    4021Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
    4022et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
    4023Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
    4024Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
    4025cum ingrederentur tectum foederis, et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
    4026Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
    4027operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
    4028Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
    4029Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas:
    4030si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
    4031Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.
    4032operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
    4033Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
    4034Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas:
    4035si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
    4036Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.