• [latin] 03
    Biblia Sacra Vulgata
    (VULGATE)
  • Genesis Exodus Leviticus Numeri


    Genesis

    101In principio creavit Deus caelum et terram.
    102Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.
    103Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
    104Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.
    105Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
    106Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
    107Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
    108Vocavitque Deus firmamentum, Caelum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
    109Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
    110Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
    111Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
    112Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
    113Et factum est vespere et mane, dies tertius.
    114Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
    115ut luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita.
    116Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut praeesset diei: et luminare minus, ut praeesset nocti: et stellas.
    117Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram,
    118et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
    119Et factum est vespere et mane, dies quartus.
    120Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli.
    121Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
    122Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.
    123Et factum est vespere et mane, dies quintus.
    124Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita.
    125Et fecit Deus bestias terrae juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
    126et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra.
    127Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
    128Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram.
    129Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
    130et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
    131Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
    201Igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum.
    202Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
    203Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
    204Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram,
    205et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
    206sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae.
    207Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
    208Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
    209Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali.
    210Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
    211Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
    212et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
    213Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram AEthiopiae.
    214Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
    215Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
    216praecepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;
    217de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
    218Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.
    219Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus.
    220Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia caeli, et omnes bestias terrae: Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
    221Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
    222Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
    223Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
    224Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una.
    225Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.
    301Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
    302Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur:
    303de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
    304Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
    305Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
    306Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
    307Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
    308Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
    309Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
    310Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
    311Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti?
    312Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
    313Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi.
    314Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae.
    315Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
    316Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
    317Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae.
    318Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terrae.
    319In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.
    320Et vocavit Adam nomen uxoris suae, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
    321Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos:
    322et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.
    323Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
    324Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae.
    401Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quae concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
    402Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
    403Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino.
    404Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
    405Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
    406Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
    407nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
    408Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
    409Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?
    410Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
    411Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
    412Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
    413Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
    414Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
    415Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
    416Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
    417Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit, et peperit Henoch: et aedificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
    418Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
    419Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
    420Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
    421Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
    422Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema.
    423Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
    424Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.
    425Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
    426Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste coepit invocare nomen Domini.
    501Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
    502Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
    503Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
    504Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.
    505Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
    506Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
    507Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
    508Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
    509Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
    510Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
    511Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
    512Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
    513Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
    514Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
    515Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
    516Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
    517Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
    518Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
    519Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
    520Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
    521Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
    522Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
    523Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
    524Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus.
    525Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
    526Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
    527Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
    528Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:
    529vocavitque nomen ejus Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
    530Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
    531Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
    601Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
    602videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
    603Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.
    604Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
    605Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
    606poenituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
    607Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli: poenitet enim me fecisse eos.
    608Noe vero invenit gratiam coram Domino.
    609Hae sunt generationes Noe: Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
    610Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.
    611Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
    612Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),
    613dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
    614Fac tibi arcam de lignis laevigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
    615Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
    616Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcae pones ex latere; deorsum, coenacula et tristega facies in ea.
    617Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa quae in terra sunt, consumentur.
    618Ponamque foedus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
    619Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.
    620De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
    621Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
    622Fecit igitur Noe omnia quae praeceperat illi Deus.
    701Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.
    702Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
    703Sed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universae terrae.
    704Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae.
    705Fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus.
    706Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
    707Et ingressus est Noe et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.
    708De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
    709duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noe.
    710Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
    711Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt:
    712et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
    713In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
    714ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres,
    715ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
    716Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
    717Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
    718Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae: porro arca ferebatur super aquas.
    719Et aquae praevaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
    720Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
    721Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram: universi homines,
    722et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt.
    723Et delevit omnem substantiam quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca.
    724Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
    801Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
    802Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo.
    803Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
    804Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae.
    805At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
    806Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum,
    807qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram.
    808Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae.
    809Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
    810Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
    811At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
    812Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
    813Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae.
    814Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
    815Locutus est autem Deus ad Noe, dicens:
    816Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
    817Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
    818Egressus est ergo Noe, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
    819Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quae reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
    820AEdificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
    821Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
    822Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.
    901Benedixitque Deus Noe et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
    902Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
    903Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
    904Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
    905Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
    906Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
    907Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
    908Haec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios ejus cum eo:
    909Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
    910et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.
    911Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
    912Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas:
    913arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
    914Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus:
    915et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
    916Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram.
    917Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
    918Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
    919Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
    920Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
    921Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
    922Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
    923At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
    924Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor,
    925ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
    926Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
    927Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.
    928Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
    929Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.
    1001Hae sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium.
    1002Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
    1003Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
    1004Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
    1005Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
    1006Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
    1007Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.
    1008Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra,
    1009et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
    1010Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
    1011De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
    1012Resen quoque inter Niniven et Chale: haec est civitas magna.
    1013At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
    1014et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
    1015Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethaeum,
    1016et Jebusaeum, et Amorrhaeum, Gergesaeum,
    1017Hevaeum, et Aracaeum: Sinaeum,
    1018et Aradium, Samaraeum, et Amathaeum: et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
    1019Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
    1020Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
    1021De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
    1022Filii Sem: AElam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
    1023Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
    1024At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
    1025Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.
    1026Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
    1027et Aduram, et Uzal, et Decla,
    1028et Ebal, et Abimael, Saba,
    1029et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan.
    1030Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
    1031Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
    1032Hae familiae Noe juxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
    1101Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
    1102Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
    1103Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento:
    1104et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad caelum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
    1105Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam,
    1106et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
    1107Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
    1108Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem.
    1109Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
    1110Hae sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
    1111Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.
    1112Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
    1113Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias.
    1114Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
    1115Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.
    1116Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
    1117Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias.
    1118Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
    1119Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias.
    1120Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
    1121Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.
    1122Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
    1123Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias.
    1124Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
    1125Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.
    1126Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.
    1127Hae sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.
    1128Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum.
    1129Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchae, et patris Jeschae.
    1130Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
    1131Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
    1132Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.
    1201Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
    1202Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
    1203Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universae cognationes terrae.
    1204Egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
    1205Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
    1206pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananaeus autem tunc erat in terra.
    1207Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
    1208Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: aedificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.
    1209Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
    1210Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in AEgyptum, ut peregrinaretur ibi: praevaluerat enim fames in terra.
    1211Cumque prope esset ut ingrederetur AEgyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier:
    1212et quod cum viderint te AEgyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt.
    1213Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
    1214Cum itaque ingressus esset Abram AEgyptum, viderunt AEgyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
    1215Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis.
    1216Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulae, et asinae et cameli.
    1217Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
    1218Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset?
    1219quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.
    1220Praecepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quae habebat.
    1301Ascendit ergo Abram de AEgypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.
    1302Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
    1303Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
    1304in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini.
    1305Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
    1306Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
    1307Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in terra illa.
    1308Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.
    1309Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
    1310Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut AEgyptus venientibus in Segor.
    1311Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo.
    1312Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
    1313Homines autem Sodomitae pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
    1314Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
    1315Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.
    1316Faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.
    1317Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.
    1318Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quae est in Hebron: aedificavitque ibi altare Domino.
    1401Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium
    1402inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhae, et contra Sennaab regem Adamae, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balae, ipsa est Segor.
    1403Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quae nunc est mare salis.
    1404Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
    1405Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
    1406et Chorraeos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quae est in solitudine.
    1407Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum, qui habitabat in Asasonthamar.
    1408Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, et rex Seboim, necnon et rex Balae, quae est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:
    1409scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
    1410Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhae, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.
    1411Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa quae ad cibum pertinent, et abierunt:
    1412necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
    1413Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhaei, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant foedus cum Abram.
    1414Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan.
    1415Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci.
    1416Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
    1417Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis.
    1418At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
    1419benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram:
    1420et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
    1421Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.
    1422Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae,
    1423quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
    1424exceptis his, quae comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.
    1501His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
    1502Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer.
    1503Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, haeres meus erit.
    1504Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis haeredem.
    1505Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice caelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
    1506Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
    1507Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldaeorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
    1508At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?
    1509Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
    1510Qui tollens universa haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
    1511Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
    1512Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
    1513Dictumque est ad eum: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
    1514Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post haec egredientur cum magna substantia.
    1515Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
    1516Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus.
    1517Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
    1518In illo die pepigit Dominus foedus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio AEgypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
    1519Cinaeos, et Cenezaeos, Cedmonaeos,
    1520et Hethaeos, et Pherezaeos, Raphaim quoque,
    1521et Amorrhaeos, et Chananaeos, et Gergesaeos, et Jebusaeos.
    1601Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar,
    1602dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
    1603tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem.
    1604Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.
    1605Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te.
    1606Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.
    1607Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
    1608dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio.
    1609Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.
    1610Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine.
    1611Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
    1612Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
    1613Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.
    1614Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
    1615Peperitque Agar Abrae filium: qui vocavit nomen ejus Ismael.
    1616Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem.
    1701Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
    1702Ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
    1703Cecidit Abram pronus in faciem.
    1704Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
    1705Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.
    1706Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
    1707Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
    1708Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, eroque Deus eorum.
    1709Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
    1710Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum:
    1711et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
    1712Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
    1713eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
    1714Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.
    1715Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
    1716Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
    1717Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
    1718Dixitque ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te.
    1719Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini ejus post eum.
    1720Super Ismael quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
    1721Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
    1722Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
    1723Tulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus suae, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae: et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.
    1724Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui.
    1725Et Ismael filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
    1726Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius ejus:
    1727et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt.
    1801Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
    1802Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
    1803Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:
    1804sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
    1805Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.
    1806Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes.
    1807Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum.
    1808Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
    1809Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est.
    1810Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
    1811Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
    1812Quae risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?
    1813Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?
    1814Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
    1815Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.
    1816Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
    1817Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quae gesturus sum:
    1818cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
    1819Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum.
    1820Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
    1821Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam.
    1822Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
    1823Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?
    1824si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo?
    1825Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
    1826Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
    1827Respondensque Abraham, ait: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
    1828Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
    1829Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.
    1830Ne quaeso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.
    1831Quia semel, ait, coepi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti.
    1832Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.
    1833Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.
    1901Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram,
    1902et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.
    1903Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.
    1904Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
    1905Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
    1906Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait:
    1907Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
    1908Habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.
    1909At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.
    1910Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium:
    1911et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
    1912Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:
    1913delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.
    1914Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
    1915Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
    1916Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.
    1917Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
    1918Dixitque Lot ad eos: Quaeso, domine mi,
    1919quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:
    1920est civitas haec juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea?
    1921Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
    1922Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
    1923Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
    1924Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de caelo:
    1925et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia.
    1926Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.
    1927Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
    1928intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
    1929Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
    1930Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duae quoque filiae ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duae filiae ejus cum eo.
    1931Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae.
    1932Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.
    1933Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
    1934Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
    1935Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
    1936Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo.
    1937Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem.
    1938Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
    2001Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris.
    2002Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam.
    2003Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum.
    2004Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies?
    2005nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
    2006Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
    2007Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae tua sunt.
    2008Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba haec in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
    2009Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quae non debuisti facere, fecisti nobis.
    2010Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?
    2011Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:
    2012alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
    2013Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
    2014Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam,
    2015et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
    2016Sarae autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam.
    2017Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt:
    2018concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahae.
    2101Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quae locutus est.
    2102Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus.
    2103Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
    2104et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus,
    2105cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac.
    2106Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
    2107Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni?
    2108Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
    2109Cumque vidisset Sara filium Agar AEgyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
    2110Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.
    2111Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
    2112Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
    2113Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
    2114Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
    2115Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant.
    2116Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
    2117Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
    2118Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
    2119Aperuitque oculos ejus Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
    2120Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
    2121Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra AEgypti.
    2122Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis.
    2123Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena.
    2124Dixitque Abraham: Ego jurabo.
    2125Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi ejus.
    2126Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie.
    2127Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus.
    2128Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
    2129Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?
    2130At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
    2131Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.
    2132Et inierunt foedus pro puteo juramenti.
    2133Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni.
    2134Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.
    2201Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum.
    2202Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
    2203Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus.
    2204Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul:
    2205dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
    2206Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,
    2207dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti?
    2208Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
    2209Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
    2210Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.
    2211Et ecce angelus Domini de caelo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.
    2212Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.
    2213Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
    2214Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.
    2215Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo, dicens:
    2216Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me:
    2217benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
    2218et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae.
    2219Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
    2220His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:
    2221Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,
    2222et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,
    2223ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahae.
    2224Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.
    2301Vixit autem Sara centum viginti septem annis.
    2302Et mortua est in civitate Arbee, quae est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.
    2303Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens:
    2304Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.
    2305Responderunt filii Heth, dicentes:
    2306Audi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.
    2307Surrexit Abraham, et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth:
    2308dixitque ad eos: Si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor:
    2309ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.
    2310Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
    2311Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum.
    2312Adoravit Abraham coram populo terrae.
    2313Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quaeso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.
    2314Responditque Ephron:
    2315Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum.
    2316Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatae monetae publicae.
    2317Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,
    2318Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
    2319Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quae respiciebat Mambre. Haec est Hebron in terra Chanaan.
    2320Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth.
    2401Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei.
    2402Dixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat: Pone manum tuam subter femur meum,
    2403ut adjurem te per Dominum Deum caeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito:
    2404sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.
    2405Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es?
    2406Dixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc.
    2407Dominus Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo:
    2408sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento: filium meum tantum ne reducas illuc.
    2409Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc.
    2410Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor.
    2411Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:
    2412Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
    2413Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
    2414Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.
    2415Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua:
    2416puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur.
    2417Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquae mihi ad bibendum praebe de hydria tua.
    2418Quae respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
    2419Cumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant.
    2420Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit.
    2421Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non.
    2422Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.
    2423Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum?
    2424Quae respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchae, quem peperit ipsi Nachor.
    2425Et addidit, dicens: Palearum quoque et foeni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.
    2426Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,
    2427dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
    2428Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat.
    2429Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.
    2430Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae, et audisset cuncta verba referentis: Haec locutus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquae:
    2431dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? praeparavi domum, et locum camelis.
    2432Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et foenum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo.
    2433Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere.
    2434At ille: Servus, inquit, Abraham sum:
    2435et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
    2436Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quae habuerat.
    2437Et adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, in quorum terra habito:
    2438sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo.
    2439Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier?
    2440Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei.
    2441Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.
    2442Veni ergo hodie ad fontem aquae, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,
    2443ecce sto juxta fontem aquae, et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua:
    2444et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei.
    2445Dumque haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere.
    2446Quae festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos.
    2447Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quae respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.
    2448Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus.
    2449Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
    2450Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum.
    2451En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
    2452Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.
    2453Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccae pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
    2454Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.
    2455Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
    2456Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum.
    2457Et dixerunt: Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntatem.
    2458Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quae ait: Vadam.
    2459Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus,
    2460imprecantes prospera sorori suae, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
    2461Igitur Rebecca et puellae illius, ascensis camelis, secutae sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum.
    2462Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi:
    2463et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul.
    2464Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,
    2465et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.
    2466Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac.
    2467Qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
    2501Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:
    2502quae peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
    2503Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
    2504At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturae.
    2505Deditque Abraham cuncta quae possederat, Isaac:
    2506filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
    2507Fuerunt autem dies vitae Abrahae, centum septuaginta quinque anni.
    2508Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.
    2509Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hethaei, e regione Mambre,
    2510quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
    2511Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
    2512Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar AEgyptia, famula Sarae: et
    2513haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
    2514Masma quoque, et Duma, et Massa,
    2515Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
    2516Isti sunt filii Ismaelis: et haec nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
    2517Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
    2518Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit AEgyptum introeuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.
    2519Hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
    2520qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
    2521Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae.
    2522Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quae ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.
    2523Qui respondens ait: Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.
    2524Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
    2525Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.
    2526Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
    2527Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
    2528Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
    2529Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
    2530ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
    2531Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua.
    2532Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
    2533Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
    2534Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.
    2601Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara.
    2602Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in AEgyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
    2603et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
    2604Et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
    2605eo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et caeremonias legesque servaverit.
    2606Mansit itaque Isaac in Geraris.
    2607Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
    2608Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
    2609Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam.
    2610Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Praecepitque omni populo, dicens:
    2611Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
    2612Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.
    2613Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est:
    2614habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiae plurimum. Ob hoc invidentes ei Palaestini,
    2615omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo:
    2616in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
    2617Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerarae, habitaretque ibi,
    2618rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
    2619Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
    2620Sed et ibi jurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
    2621Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
    2622Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
    2623Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
    2624ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
    2625Itaque aedificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, praecepitque servis suis ut foderent puteum.
    2626Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
    2627locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis?
    2628Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus foedus,
    2629ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te laederet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
    2630Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum
    2631surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
    2632Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam.
    2633Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in praesentem diem.
    2634Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethaei, et Basemath filiam Elon ejusdem loci:
    2635quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.
    2701Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.
    2702Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae.
    2703Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
    2704fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
    2705Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
    2706dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:
    2707Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
    2708Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis:
    2709et pergens ad gregem, affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
    2710quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
    2711Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:
    2712si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
    2713Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quae dixi.
    2714Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
    2715Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
    2716pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit:
    2717deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
    2718Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi?
    2719Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut praecepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
    2720Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
    2721Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
    2722Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.
    2723Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
    2724ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
    2725At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
    2726dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
    2727Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
    2728Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini.
    2729Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
    2730Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,
    2731coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
    2732Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
    2733Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?
    2734Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
    2735Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
    2736At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
    2737Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?
    2738Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
    2739motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terrae, et in rore caeli desuper,
    2740erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.
    2741Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
    2742Nuntiata sunt haec Rebeccae: quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
    2743Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
    2744habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
    2745et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die?
    2746Dixitque Rebecca ad Isaac: Taedet me vitae meae propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terrae, nolo vivere.
    2801Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, praecepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan:
    2802sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae, ad domum Bathuel patris matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
    2803Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
    2804Et det tibi benedictiones Abrahae, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo.
    2805Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae matris suae.
    2806Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriae, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem praecepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
    2807quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam:
    2808probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:
    2809ivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabaioth.
    2810Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.
    2811Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.
    2812Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,
    2813et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
    2814Eritque semen tuum quasi pulvis terrae: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
    2815Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quae dixi.
    2816Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
    2817Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli.
    2818Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
    2819Appellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur.
    2820Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
    2821reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,
    2822et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi.
    2901Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
    2902Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.
    2903Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
    2904Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
    2905Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
    2906Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
    2907Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
    2908Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
    2909Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.
    2910Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
    2911Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,
    2912et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccae: at illa festinans nuntiavit patri suo.
    2913Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
    2914respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
    2915dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
    2916Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
    2917Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
    2918Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
    2919Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.
    2920Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
    2921Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
    2922Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
    2923Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
    2924dans ancillam filiae, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:
    2925et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?
    2926Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
    2927Imple hebdomadam dierum hujus copulae: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
    2928Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:
    2929cui pater servam Balam tradiderat.
    2930Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens apud eum septem annis aliis.
    2931Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
    2932Quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
    2933Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.
    2934Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
    2935Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.
    3001Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
    3002Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
    3003At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
    3004Deditque illi Balam in conjugium: quae,
    3005ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
    3006Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
    3007Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
    3008pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali.
    3009Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
    3010Qua post conceptum edente filium,
    3011dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.
    3012Peperit quoque Zelpha alterum.
    3013Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.
    3014Egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
    3015Illa respondit: Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
    3016Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
    3017Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,
    3018et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar.
    3019Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
    3020et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
    3021Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
    3022Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
    3023Quae concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
    3024Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
    3025Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
    3026Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi.
    3027Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
    3028constitue mercedem tuam quam dem tibi.
    3029At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
    3030Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae.
    3031Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
    3032Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
    3033Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quae non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
    3034Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis.
    3035Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
    3036Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.
    3037Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quae spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quae integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.
    3038Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
    3039Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
    3040Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quaeque, Laban; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.
    3041Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent:
    3042quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quae erant serotina, Laban: et quae primi temporis, Jacob.
    3043Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
    3101Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:
    3102animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
    3103maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
    3104Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
    3105dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.
    3106Et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
    3107Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
    3108Si quando dixit: Variae erunt mercedes tuae: pariebant omnes oves varios foetus; quando vero e contrario, ait: Alba quaeque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.
    3109Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
    3110Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
    3111Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum.
    3112Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban.
    3113Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae.
    3114Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et haereditate domus patris nostri?
    3115nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?
    3116Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac.
    3117Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.
    3118Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
    3119Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
    3120Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
    3121Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
    3122nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
    3123Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad.
    3124Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
    3125Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
    3126Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
    3127cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
    3128Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
    3129valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
    3130Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
    3131Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
    3132Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
    3133Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
    3134illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
    3135ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quaerentis est.
    3136Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
    3137et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
    3138Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
    3139nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
    3140die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
    3141Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
    3142Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
    3143Respondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
    3144Veni ergo, et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te.
    3145Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:
    3146dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:
    3147quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguae suae.
    3148Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
    3149Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
    3150si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit.
    3151Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
    3152testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans.
    3153Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac:
    3154immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi:
    3155Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.
    3201quoque abiit itinere quo coeperat: fueruntque ei obviam angeli Dei.
    3202Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
    3203Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
    3204praecepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem.
    3205Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
    3206Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
    3207Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,
    3208dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae relicta est, salvabitur.
    3209Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi:
    3210minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior.
    3211Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
    3212Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest.
    3213Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo,
    3214capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
    3215camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
    3216Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
    3217Et praecepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quae sequeris?
    3218respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
    3219Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.
    3220Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi.
    3221Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
    3222Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.
    3223Traductisque omnibus quae ad se pertinebant,
    3224mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
    3225Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.
    3226Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
    3227Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob.
    3228At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis?
    3229Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.
    3230Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
    3231Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
    3232Quam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Jacob, usque in praesentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.
    3301Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum:
    3302et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos.
    3303Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
    3304Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit.
    3305Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
    3306Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt.
    3307Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
    3308Dixitque Esau: Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
    3309At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.
    3310Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius,
    3311et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,
    3312ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
    3313Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves foetas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
    3314Praecedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
    3315Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.
    3316Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
    3317Et Jacob venit in Socoth: ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.
    3318Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae: et habitavit juxta oppidum.
    3319Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
    3320Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel.
    3401Egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius.
    3402Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
    3403Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
    3404Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
    3405Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
    3406Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
    3407ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod foedam rem operatus esset in Israel et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
    3408Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae: date eam illi uxorem:
    3409et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
    3410et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam.
    3411Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quaecumque statueritis, dabo:
    3412augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem.
    3413Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, saevientes ob stuprum sororis:
    3414Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos.
    3415Sed in hoc valebimus foederari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
    3416tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.
    3417Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
    3418Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
    3419nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
    3420Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum:
    3421Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quae spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
    3422Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
    3423Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quae possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
    3424Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
    3425Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinae, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis,
    3426Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
    3427Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
    3428Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant,
    3429parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
    3430Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananaeis, et Pherezaeis habitatoribus terrae hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
    3431Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?
    3501Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
    3502Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
    3503Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meae, et socius fuit itineris mei.
    3504Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem.
    3505Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
    3506Venit igitur Jacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo.
    3507AEdificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
    3508Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
    3509Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei
    3510dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel,
    3511dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,
    3512terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
    3513Et recessit ab eo.
    3514Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum:
    3515vocansque nomen loci illius Bethel.
    3516Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel,
    3517ob difficultatem partus periclitari coepit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
    3518Egrediente autem anima prae dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextrae.
    3519Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quae ducit Ephratam, haec est Bethlehem.
    3520Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in praesentem diem.
    3521Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
    3522Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
    3523Filii Liae: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
    3524Filii Rachel: Joseph et Benjamin.
    3525Filii Balae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali.
    3526Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae.
    3527Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, haec est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
    3528Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
    3529Consumptusque aetate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
    3601Hae sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
    3602Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethaei, et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Hevaei:
    3603Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
    3604Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:
    3605Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
    3606Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
    3607Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
    3608Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
    3609Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
    3610et haec nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
    3611Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
    3612Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quae peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
    3613Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau.
    3614Isti quoque erant filii Oolibama filiae Anae filiae Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
    3615Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
    3616dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
    3617Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
    3618Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiae Anae uxoris Esau.
    3619Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
    3620Isti sunt filii Seir Horraei, habitatores terrae: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
    3621et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horraei, filii Seir in terra Edom.
    3622Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
    3623Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
    3624Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:
    3625habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
    3626Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
    3627Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan.
    3628Habuit autem filios Disan: Hus et Aram.
    3629Hi duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
    3630dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horraeorum qui imperaverunt in terra Seir.
    3631Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi:
    3632.pBela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
    3633Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zarae de Bosra.
    3634Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
    3635Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith.
    3636Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
    3637.pHoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
    3638Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
    3639Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiae Mezaab.
    3640Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
    3641dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
    3642dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
    3643dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumaeorum.
    3701Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
    3702Et hae sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
    3703Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
    3704Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
    3705Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quae causa majoris odii seminarium fuit.
    3706Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:
    3707putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
    3708Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
    3709Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
    3710Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
    3711Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
    3712Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
    3713dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
    3714Praesto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
    3715invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret.
    3716At ille respondit: Fratres meos quaero: indica mihi ubi pascant greges.
    3717Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
    3718Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
    3719et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
    3720venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
    3721Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
    3722Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
    3723Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:
    3724miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam.
    3725Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in AEgyptum.
    3726Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
    3727melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
    3728Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in AEgyptum.
    3729Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
    3730et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
    3731Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt:
    3732mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
    3733Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
    3734Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
    3735Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
    3736Madianitae vendiderunt Joseph in AEgypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
    3801Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.
    3802Viditque ibi filiam hominis Chananaei, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam.
    3803Quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.
    3804Rursumque concepto foetu, natum filium vocavit Onan.
    3805Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit.
    3806Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
    3807Fuit quoque Her primogenitus Judae nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
    3808Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.
    3809Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
    3810Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
    3811Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suae: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quae abiit, et habitavit in domo patris sui.
    3812Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judae: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
    3813Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
    3814Quae, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
    3815Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
    3816Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coeam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?
    3817dixit: Mittam tibi haedum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
    3818Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
    3819et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
    3820Misit autem Judas haedum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,
    3821interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quae sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix.
    3822Reversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
    3823Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi haedum quem promiseram: et tu non invenisti eam.
    3824Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judae, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur.
    3825Quae cum duceretur ad poenam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus haec sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.
    3826Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.
    3827Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens:
    3828Iste egredietur prior.
    3829Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.
    3830Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara.
    3901Igitur Joseph ductus est in AEgyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
    3902Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
    3903qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
    3904Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant:
    3905benedixitque Dominus domui AEgyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam:
    3906nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
    3907Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.
    3908Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
    3909nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?
    3910Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
    3911Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
    3912et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
    3913Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
    3914vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum hebraeum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,
    3915et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
    3916In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
    3917et ait: Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti, ut illuderet mihi:
    3918cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
    3919His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:
    3920tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
    3921Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
    3922Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.
    3923Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
    4001His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis AEgypti, et pistor, domino suo.
    4002Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus),
    4003misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.
    4004At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
    4005Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi:
    4006ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,
    4007sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra?
    4008Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis.
    4009Narravit prior, praepositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem,
    4010in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:
    4011calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
    4012Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt:
    4013post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
    4014Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere:
    4015quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum, et hic innocens in lacum missus sum.
    4016Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinae haberem super caput meum:
    4017et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
    4018Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt:
    4019post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
    4020Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
    4021Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum:
    4022alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
    4023Et tamen succedentibus prosperis, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
    4101Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
    4102de quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis: et pascebantur in locis palustribus.
    4103Aliae quoque septem emergebant de flumine, foedae confectaeque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus:
    4104devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,
    4105rursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae:
    4106aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur,
    4107devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,
    4108et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores AEgypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
    4109Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum:
    4110iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum:
    4111ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum.
    4112Erat ibi puer hebraeus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia,
    4113audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.
    4114Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei.
    4115Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quae audivi te sapientissime conjicere.
    4116Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
    4117Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis,
    4118et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quae in pastu paludis virecta carpebant.
    4119Et ecce, has sequebantur aliae septem boves, in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra AEgypti viderim:
    4120quae, devoratis et consumptis prioribus,
    4121nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
    4122vidi somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae.
    4123Aliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula:
    4124quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
    4125Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
    4126Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt.
    4127Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis.
    4128Qui hoc ordine complebuntur:
    4129ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra AEgypti,
    4130quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,
    4131et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo.
    4132Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
    4133Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae AEgypti:
    4134qui constituat praepositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
    4135qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
    4136Et praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est AEgyptum, et non consumetur terra inopia.
    4137Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus:
    4138locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?
    4139Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
    4140Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te praecedam.
    4141Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram AEgypti.
    4142Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.
    4143Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae AEgypti.
    4144Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra AEgypti.
    4145Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram AEgypti
    4146triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis, et circuivit omnes regiones AEgypti.
    4147Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea AEgypti.
    4148Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
    4149Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
    4150Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
    4151Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
    4152Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae.
    4153Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in AEgypto,
    4154coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Joseph: et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra AEgypti panis erat.
    4155Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
    4156Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat AEgyptiis: nam et illos oppresserat fames.
    4157Omnesque provinciae veniebant in AEgyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent.
    4201Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in AEgypto, dixit filiis suis: Quare negligitis?
    4202audivi quod triticum venundetur in AEgypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
    4203Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in AEgypto,
    4204Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
    4205ingressi sunt terram AEgypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
    4206Et Joseph erat princeps in terra AEgypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
    4207et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
    4208Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
    4209Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terrae venistis.
    4210Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
    4211Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
    4212Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terrae hujus considerare venistis.
    4213At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.
    4214Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
    4215Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
    4216Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
    4217Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.
    4218Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quae dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
    4219Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras,
    4220et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
    4221et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
    4222E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur.
    4223Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
    4224Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.
    4225Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita.
    4226At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
    4227Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
    4228dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
    4229Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes:
    4230Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae.
    4231Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.
    4232Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
    4233Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
    4234fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam.
    4235His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
    4236dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me haec omnia mala reciderunt.
    4237Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
    4238At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
    4301Interim fames omnem terram vehementer premebat.
    4302Consumptisque cibis quos ex AEgypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.
    4303Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
    4304Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria:
    4305sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
    4306Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.
    4307At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum?
    4308Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri.
    4309Ego suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
    4310Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.
    4311Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.
    4312Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit:
    4313sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.
    4314Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
    4315Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in AEgyptum, et steterunt coram Joseph.
    4316Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, praecepit dispensatori domus suae, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie.
    4317Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
    4318Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.
    4319Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,
    4320locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas:
    4321quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus.
    4322Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quae nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
    4323At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
    4324Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
    4325Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
    4326Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram.
    4327At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? adhuc vivit?
    4328Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
    4329Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
    4330Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimae: et introiens cubiculum flevit.
    4331Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.
    4332Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, AEgyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim AEgyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium)
    4333sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,
    4334sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
    4401Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
    4402Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
    4403Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
    4404Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
    4405scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.
    4406Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.
    4407Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
    4408pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
    4409apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
    4410Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
    4411Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
    4412Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
    4413At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
    4414Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
    4415Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
    4416Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
    4417Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
    4418Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
    4419dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?
    4420et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.
    4421Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
    4422Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.
    4423Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
    4424Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus.
    4425Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.
    4426Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
    4427Ad quae ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
    4428Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.
    4429Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos.
    4430Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
    4431videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
    4432Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
    4433Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
    4434Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam.
    4501Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae.
    4502Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt AEgyptii, omnisque domus Pharaonis.
    4503Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
    4504Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in AEgyptum.
    4505Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in AEgyptum.
    4506Biennium est enim quod coepit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.
    4507Praemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
    4508Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra AEgypti.
    4509Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Haec mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universae terrae AEgypti: descende ad me, ne moreris,
    4510et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae possides:
    4511ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides.
    4512En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
    4513Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in AEgypto: festinate, et adducite eum ad me.
    4514Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus.
    4515Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quae ausi sunt loqui ad eum.
    4516Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.
    4517Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,
    4518et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona AEgypti, ut comedatis medullam terrae.
    4519Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra AEgypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.
    4520Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes AEgypti vestrae erunt.
    4521Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.
    4522Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:
    4523tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis AEgypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
    4524Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
    4525Qui ascendentes ex AEgypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
    4526Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra AEgypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
    4527Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quae miserat, revixit spiritus ejus,
    4528et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.
    4601Profectusque Israel cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
    4602audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum.
    4603Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in AEgyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
    4604Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
    4605Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem,
    4606et omnia quae possederat in terra Chanaan: venitque in AEgyptum cum omni semine suo,
    4607filii ejus, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies.
    4608Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in AEgyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
    4609Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
    4610Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
    4611Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
    4612Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
    4613Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron.
    4614Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel.
    4615Hi filii Liae quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua: omnes animae filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
    4616Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
    4617Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
    4618Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae: et hos genuit Jacob sedecim animas.
    4619Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin.
    4620Natique sunt Joseph filii in terra AEgypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
    4621Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
    4622Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animae, quatuordecim.
    4623Filii Dan: Husim.
    4624Filii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
    4625Hi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae: et hos genuit Jacob: omnes animae, septem.
    4626Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Jacob in AEgyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
    4627Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra AEgypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob, quae ingressae sunt in AEgyptum, fuere septuaginta.
    4628Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
    4629Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
    4630Dixitque pater ad Joseph: Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
    4631At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me:
    4632et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
    4633Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?
    4634respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur AEgyptii omnes pastores ovium.
    4701Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quae possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen.
    4702Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:
    4703quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
    4704Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
    4705Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
    4706Terra AEgypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
    4707Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,
    4708et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae?
    4709respondit: Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
    4710Et benedicto rege, egressus est foras.
    4711Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in AEgypto in optimo terrae loco, Ramesses, ut praeceperat Pharao.
    4712Et alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis.
    4713In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime AEgypti et Chanaan.
    4714E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in aerarium regis.
    4715Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta AEgyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia?
    4716Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.
    4717Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
    4718Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
    4719Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
    4720Emit igitur Joseph omnem terram AEgypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,
    4721et cunctos populos ejus a novissimis terminis AEgypti usque ad extremos fines ejus,
    4722praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
    4723Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,
    4724ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
    4725Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi.
    4726Ex eo tempore usque in praesentem diem, in universa terra AEgypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit.
    4727Habitavit ergo Israel in AEgypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis.
    4728Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitae illius, centum quadraginta septem annorum.
    4729Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in AEgypto:
    4730sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti.
    4731Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput.
    4801His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod aegrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
    4802Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
    4803Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan: benedixitque mihi,
    4804et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
    4805Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra AEgypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
    4806Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
    4807Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratae, quae alio nomine appellatur Bethlehem.
    4808Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti?
    4809Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
    4810Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
    4811dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
    4812Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
    4813Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israel: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
    4814Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
    4815Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem:
    4816angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
    4817Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
    4818Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.
    4819Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes.
    4820Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israel, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
    4821Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
    4822Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo.
    4901Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.
    4902Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum:
    4903Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.
    4904Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
    4905Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.
    4906In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
    4907Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel.
    4908Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
    4909Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum?
    4910Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
    4911Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum.
    4912Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.
    4913Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
    4914Issachar asinus fortis accubans inter terminos.
    4915Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
    4916Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel.
    4917Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.
    4918Salutare tuum expectabo, Domine.
    4919Gad, accinctus praeliabitur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.
    4920Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus.
    4921Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
    4922Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiae discurrerunt super murum.
    4923Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
    4924Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israel.
    4925Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae.
    4926Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium aeternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos.
    4927Benjamin lupus rapax, mane comedat praedam, et vespere dividet spolia.
    4928Omnes hi in tribubus Israel duodecim: haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
    4929Et praecepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei,
    4930contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulchri.
    4931Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet.
    4932Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.
    5001Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
    5002Praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
    5003Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum AEgyptus septuaginta diebus.
    5004Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis:
    5005eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
    5006Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.
    5007Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terrae AEgypti:
    5008domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen.
    5009Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica.
    5010Veneruntque ad Aream Atad, quae sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
    5011Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste AEgyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus AEgypti.
    5012Fecerunt ergo filii Jacob sicut praeceperat eis:
    5013et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethaeo, contra faciem Mambre.
    5014Reversusque est Joseph in AEgyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
    5015Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriae quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
    5016mandaverunt ei dicentes: Pater tuus praecepit nobis antequam moreretur,
    5017ut haec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
    5018Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus.
    5019Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati?
    5020Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
    5021Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
    5022Et habitavit in AEgypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.
    5023Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.
    5024Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto:
    5025mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in AEgypto.