[03 la] Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
01 Genesis >>>

Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIn principio creavit Deus caelum et terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTerra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAppellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocavitque Deus firmamentum, Caelum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt factum est vespere et mane, dies tertius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinut luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut praeesset diei: et luminare minus, ut praeesset nocti: et stellas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt factum est vespere et mane, dies quartus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCreavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBenedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt factum est vespere et mane, dies quintus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt fecit Deus bestias terrae juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBenedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinViditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinComplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIstae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFormavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPlantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinProduxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram AEthiopiae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinpraecepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinde ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFormatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAppellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia caeli, et omnes bestias terrae: Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinImmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinErat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinde fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinScit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAdae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSpinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIn sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vocavit Adam nomen uxoris suae, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFecit quoque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEjecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAdam vero cognovit uxorem suam Hevam, quae concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFactum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAbel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAd Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinnonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEcce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit, et peperit Henoch: et aedificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPorro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinGenuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSeptuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste coepit invocare nomen Domini.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMasculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPost cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFactique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPorro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAmbulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinvocavitque nomen ejus Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinvidentes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinGigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVidens autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinpoenituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDelebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli: poenitet enim me fecisse eos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNoe vero invenit gratiam coram Domino.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHae sunt generationes Noe: Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCorrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFac tibi arcam de lignis laevigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcae pones ex latere; deorsum, coenacula et tristega facies in ea.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEcce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa quae in terra sunt, consumentur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPonamque foedus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDe volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFecit igitur Noe omnia quae praeceperat illi Deus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEx omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universae terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAdhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ingressus est Noe et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDe animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinduo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noe.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAnno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIn articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latiningressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFactumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae: porro arca ferebatur super aquas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt aquae praevaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinConsumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram: universi homines,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt delevit omnem substantiam quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinObtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRecordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRequievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinqui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEmisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinExpectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinExpectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinLocutus est autem Deus ad Noe, dicens:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgressus est ergo Noe, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quae reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAEdificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOdoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBenedixitque Deus Noe et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinExcepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHaec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios ejus cum eo:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEcce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinStatuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinarcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinErant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCoepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEvigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHae sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPorro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAb his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPorro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDe terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinResen quoque inter Niniven et Chale: haec est civitas magna.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinChanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethaeum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Jebusaeum, et Amorrhaeum, Gergesaeum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHevaeum, et Aracaeum: Sinaeum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Aradium, Samaraeum, et Amathaeum: et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFactique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDe Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Sem: AElam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNatique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Aduram, et Uzal, et Decla,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Ebal, et Abimael, Saba,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIsti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHae familiae Noe juxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinErat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad caelum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDescendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVenite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAtque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHae sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPorro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHae sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDuxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchae, et patris Jeschae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinErat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFaciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBenedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universae cognationes terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinpertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananaeus autem tunc erat in terra.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinApparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: aedificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPerrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFacta est autem fames in terra: descenditque Abram in AEgyptum, ut peregrinaretur ibi: praevaluerat enim fames in terra.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque prope esset ut ingrederetur AEgyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet quod cum viderint te AEgyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCum itaque ingressus esset Abram AEgyptum, viderunt AEgyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAbram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulae, et asinae et cameli.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFlagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPraecepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quae habebat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAscendit ergo Abram de AEgypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinErat autem dives valde in possessione auri et argenti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinin loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinUnde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in terra illa.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit ergo Abram ad Lot: Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEcce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinElevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut AEgyptus venientibus in Segor.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinElegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAbram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHomines autem Sodomitae pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOmnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFaciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSurge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMovens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quae est in Hebron: aedificavitque ibi altare Domino.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFactum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latininirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhae, et contra Sennaab regem Adamae, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balae, ipsa est Segor.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOmnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quae nunc est mare salis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDuodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Chorraeos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quae est in solitudine.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum, qui habitabat in Asasonthamar.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, et rex Seboim, necnon et rex Balae, quae est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinscilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhae, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa quae ad cibum pertinent, et abierunt:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinnecnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhaei, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant foedus cum Abram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinbenedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquod a filo subtegminis usque ad corigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinexceptis his, quae comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHis itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAddiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, haeres meus erit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinStatimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis haeredem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEduxitque eum foras, et ait illi: Suspice caelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCredidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldaeorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui tollens universa haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDescenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDictumque est ad eum: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVerumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post haec egredientur cum magna substantia.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinGeneratione autem quarta revertentur huc: necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIn illo die pepigit Dominus foedus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio AEgypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCinaeos, et Cenezaeos, Cedmonaeos,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Hethaeos, et Pherezaeos, Raphaim quoque,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Amorrhaeos, et Chananaeos, et Gergesaeos, et Jebusaeos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latintulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAc deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPropterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPeperitque Agar Abrae filium: qui vocavit nomen ejus Ismael.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOctoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPostquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPonamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCecidit Abram pronus in faciem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFaciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDaboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, eroque Deus eorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInfans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latineritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMasculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini ejus post eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSuper Ismael quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus suae, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae: et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAbraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt Ismael filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius ejus:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinApparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPonamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFestinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIpse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinErant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNumquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNegavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Dominus: Num celare potero Abraham quae gesturus sum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latincum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinScio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDescendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinConverteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsi fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAbsit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondensque Abraham, ait: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNe quaeso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuia semel, ait, coepi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinObsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAbiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVeneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCompulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPrius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindelebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Lot ad eos: Quaeso, domine mi,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinest civitas haec juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFestina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de caelo:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAbraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinintuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAscenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duae quoque filiae ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duae filiae ejus cum eo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVeni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAltera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinConceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPeperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMinor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinProfectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVenit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAbimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinnonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae tua sunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinStatimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba haec in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quae non debuisti facere, fecisti nobis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinalias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPostquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSarae autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOrante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinconcluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVisitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quae locutus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinConcepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latincum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCrevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque vidisset Sara filium Agar AEgyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEjice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDure accepit hoc Abraham pro filio suo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSurrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinExaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSurge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAperuitque oculos ejus Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra AEgypti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinJura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Abraham: Ego jurabo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinResponditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIdcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt inierunt foedus pro puteo juramenti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSurrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAit illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDie autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinExtenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ecce angelus Domini de caelo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinLevavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAppellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo, dicens:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPer memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinbenedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHis ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinConcubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVixit autem Sara centum viginti septem annis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt mortua est in civitate Arbee, quae est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAdvena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinResponderunt filii Heth, dicentes:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAudi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSurrexit Abraham, et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixitque ad eos: Si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAdoravit Abraham coram populo terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quaeso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinResponditque Ephron:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDomine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatae monetae publicae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinConfirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAbrahae in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAtque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quae respiciebat Mambre. Haec est Hebron in terra Chanaan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinErat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat: Pone manum tuam subter femur meum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinut adjurem te per Dominum Deum caeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDominus Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento: filium meum tantum ne reducas illuc.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPosuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDomine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEcce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNecdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinpuella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOccurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquae mihi ad bibendum praebe de hydria tua.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEffundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIpse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPostquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchae, quem peperit ipsi Nachor.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt addidit, dicens: Palearum quoque et foeni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInclinavit se homo, et adoravit Dominum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae, et audisset cuncta verba referentis: Haec locutus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquae:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? praeparavi domum, et locum camelis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et foenum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille: Servus, inquit, Abraham sum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quae habuerat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, in quorum terra habito:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgo vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInnocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVeni ergo hodie ad fontem aquae, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinecce sto juxta fontem aquae, et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDumque haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInterrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quae respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinResponderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEn Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinProlatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccae pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinResponderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt dixerunt: Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntatem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quae ait: Vadam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinimprecantes prospera sorori suae, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur Rebecca et puellae illius, ascensis camelis, secutae sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEo autem tempore deambulabat Isaac per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinServus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAbraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquae peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinJecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDeditque Abraham cuncta quae possederat, Isaac:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinfiliis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFuerunt autem dies vitae Abrahae, centum septuaginta quinque anni.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hethaei, e regione Mambre,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar AEgyptia, famula Sarae: et
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinhaec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMasma quoque, et Duma, et Massa,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIsti sunt filii Ismaelis: et haec nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit AEgyptum introeuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinqui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDeprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed collidebantur in utero ejus parvuli; quae ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui respondens ait: Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinJam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIsaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCoxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIlle respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAit Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOrta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinApparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in AEgyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latineo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et caeremonias legesque servaverit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMansit itaque Isaac in Geraris.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Praecepitque omni populo, dicens:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinhabuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiae plurimum. Ob hoc invidentes ei Palaestini,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinomnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinin tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerarae, habitaretque ibi,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinrursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFoderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed et ibi jurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFoderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinProfectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAscendit autem ex illo loco in Bersabee,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinItaque aedificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, praecepitque servis suis ut foderent puteum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAd quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinlocutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus foedus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te laederet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFecit ergo eis convivium, et post cibum et potum
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsurgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEcce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinUnde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in praesentem diem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEsau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethaei, et Basemath filiam Elon ejusdem loci:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSenuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinfac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAffer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet pergens ad gregem, affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsi attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAd quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quae dixi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAbiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinpelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindeditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut praecepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAccessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAccessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDet tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latincoctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinExpavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAuditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinmotus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terrae, et in rore caeli desuper,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinerit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNuntiata sunt haec Rebeccae: quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinhabitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Rebecca ad Isaac: Taedet me vitae meae propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terrae, nolo vivere.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, praecepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae, ad domum Bathuel patris matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDeus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt det tibi benedictiones Abrahae, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae matris suae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVidens autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriae, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem praecepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinprobans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabaioth.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinViditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEritque semen tuum quasi pulvis terrae: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quae dixi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSurgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAppellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinreversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinProfectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMorisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAdhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccae: at illa festinans nuntiavit patri suo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui cum audisset venisse Jacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinrespondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinServivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindans ancillam filiae, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinImple hebdomadam dierum hujus copulae: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAcquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latincui pater servam Balam tradiderat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens apud eum septem annis aliis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVidens autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinConcepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDeditque illi Balam in conjugium: quae,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latiningresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRursumque Bala concipiens, peperit alterum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinpro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQua post conceptum edente filium,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPeperit quoque Zelpha alterum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgressus autem Ruben tempore messis triticeae in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIlla respondit: Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRedeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPost quem peperit filiam, nomine Dinam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRecordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDa mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAit illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinconstitue mercedem tuam quam dem tibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinModicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinGyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quae non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Laban: Gratum habeo quod petis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quae spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quae integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPosuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFactumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDivisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quaeque, Laban; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quae erant serotina, Laban: et quae primi temporis, Jacob.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDitatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPostquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinanimadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinmaxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMisit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSi quando dixit: Variae erunt mercedes tuae: pariebant omnes oves varios foetus; quando vero e contrario, ait: Alba quaeque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPostquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgo sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinResponderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et haereditate domus patris nostri?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinnonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSurrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNoluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque abiisset tam ipse quam omnia quae juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinnuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinViditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinJamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latincur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNon es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinvalet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEsto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIngressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinilla festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quaerentis est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIdcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinnec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindie noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVeni ergo, et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguae suae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIntueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsi afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latintestis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDeus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinimmolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinLaban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquoque abiit itinere quo coeperat: fueruntque ei obviam angeli Dei.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMisit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinpraecepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTimuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae relicta est, salvabitur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinminor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinErue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latincapras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latincamelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt praecepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quae sequeris?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinrespondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSimiliter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPraecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTraductisque omnibus quae ad se pertinebant,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinmansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAit ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInterrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOrtusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Jacob, usque in praesentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinElevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCurrens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinLevatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAccessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Esau: Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves foetas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPraecedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt Jacob venit in Socoth: ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTransivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae: et habitavit juxta oppidum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEmitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod foedam rem operatus esset in Israel et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinLocutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae: date eam illi uxorem:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quaecumque statueritis, dabo:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinaugete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinResponderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, saevientes ob stuprum sororis:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNon possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed in hoc valebimus foederari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latintunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSi autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPlacuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinnec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIngressique portam urbis, locuti sunt ad populum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinViri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quae spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinUnum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt substantia eorum, et pecora, et cuncta quae possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAssensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinae, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinparvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananaeis, et Pherezaeis habitatoribus terrae hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinResponderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInterea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinJacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSurgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meae, et socius fuit itineris mei.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVenit igitur Jacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAEdificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinApparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinterramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt recessit ab eo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIlle vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinvocansque nomen loci illius Bethel.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinob difficultatem partus periclitari coepit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgrediente autem anima prae dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quae ducit Ephratam, haec est Bethlehem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinErexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in praesentem diem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Liae: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Rachel: Joseph et Benjamin.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Balae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVenit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, haec est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinConsumptusque aetate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHae sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEsau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethaei, et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Hevaei:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBasemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPeperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDivites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet haec nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinErat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quae peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIsti quoque erant filii Oolibama filiae Anae filiae Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiae Anae uxoris Esau.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIsti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIsti sunt filii Seir Horraei, habitatores terrae: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horraei, filii Seir in terra Edom.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFacti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinhabuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabuit autem filios Disan: Hus et Aram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHi duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horraeorum qui imperaverunt in terra Seir.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zarae de Bosra.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIsto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiae Mezaab.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHaec ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumaeorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt hae sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIsrael autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVidentes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAccidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quae causa majoris odii seminarium fuit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinputabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinResponderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInvidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPraesto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latininvenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille respondit: Fratres meos quaero: indica mihi ubi pascant greges.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinvenite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAudiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNon interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinConfestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinmiseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in AEgyptum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinmelius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in AEgyptum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinmittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinScissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCongregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMadianitae vendiderunt Joseph in AEgypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinViditque ibi filiam hominis Chananaei, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRursumque concepto foetu, natum filium vocavit Onan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFuit quoque Her primogenitus Judae nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIlle sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuam ob rem dixit Judas Thamar nurui suae: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quae abiit, et habitavit in domo patris sui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEvolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judae: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIngrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coeam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit: Mittam tibi haedum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAit Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMisit autem Judas haedum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latininterrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quae sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAit Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi haedum quem promiseram: et tu non invenisti eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEcce autem post tres menses nuntiaverunt Judae, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae cum duceretur ad poenam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus haec sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInstante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIste egredietur prior.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIllo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPostea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur Joseph ductus est in AEgyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinqui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInvenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinbenedixitque Dominus domui AEgyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinnec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPost multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinnec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAccidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinvocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum hebraeum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIn argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet ait: Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti, ut illuderet mihi:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latincumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHis auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latintradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHis ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis AEgypti, et pistor, domino suo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus),
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinmisit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVideruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNarravit prior, praepositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinin qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latincalicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinpost quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquia furto sublatus sum de terra Hebraeorum, et hic innocens in lacum missus sum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVidens pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinae haberem super caput meum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinpost quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinExinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRestituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinalterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt tamen succedentibus prosperis, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPost duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinde quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis: et pascebantur in locis palustribus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAliae quoque septem emergebant de flumine, foedae confectaeque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindevoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinrursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinaliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindevorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores AEgypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latiniratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinErat ibi puer hebraeus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinaudivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinProtinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quae audivi te sapientissime conjicere.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNarravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quae in pastu paludis virecta carpebant.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ecce, has sequebantur aliae septem boves, in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra AEgypti viderim:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquae, devoratis et consumptis prioribus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinnullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinvidi somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Joseph: Somnium regis unum est: quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSeptem boves pulchrae, et septem spicae plenae, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSeptem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui hoc ordine complebuntur:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra AEgypti,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae AEgypti:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinqui constituat praepositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinqui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est AEgyptum, et non consumetur terra inopia.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPlacuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinlocutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te praecedam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram AEgypti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae AEgypti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra AEgypti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram AEgypti
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latintriginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis, et circuivit omnes regiones AEgypti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVenitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea AEgypti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOmnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in AEgypto,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latincoeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Joseph: et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra AEgypti panis erat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCrescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat AEgyptiis: nam et illos oppresserat fames.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOmnesque provinciae veniebant in AEgyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAudiens autem Jacob quod alimenta venderentur in AEgypto, dixit filiis suis: Quare negligitis?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinaudivi quod triticum venundetur in AEgypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDescendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in AEgypto,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBenjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latiningressi sunt terram AEgypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt Joseph erat princeps in terra AEgypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRecordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terrae venistis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOmnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuibus ille respondit: Aliter est: immunita terrae hujus considerare venistis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinJam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTradidit ergo illos custodiae tribus diebus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDie autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quae dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSi pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinE quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAvertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinApertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVeneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinLocutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDuodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinfratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHis dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me haec omnia mala reciderunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinInterim fames omnem terram vehementer premebat.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinConsumptisque cibis quos ex AEgypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSi ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinJudas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgo suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSi non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDeus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in AEgyptum, et steterunt coram Joseph.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuos cum ille vidisset et Benjamin simul, praecepit dispensatori domus suae, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIbique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinlocuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed et aliud attulimus argentum, ut emamus quae nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIlli vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? adhuc vivit?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAttollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFestinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimae: et introiens cubiculum flevit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, AEgyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim AEgyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium)
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPraecepit autem Joseph dispensatori domus suae, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinScyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinJamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinscyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinpecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinapud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinItaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPrimusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAccedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSuggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAd quae ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSi tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIgitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinvideritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgo proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinManebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNon enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNon se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinElevavitque vocem cum fletu, quam audierunt AEgyptii, omnisque domus Pharaonis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAd quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in AEgyptum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in AEgyptum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBiennium est enim quod coepit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPraemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNon vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra AEgypti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFestinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Haec mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universae terrae AEgypti: descende ad me, ne moreris,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae possides:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEn oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in AEgypto: festinate, et adducite eum ad me.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOsculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quae ausi sunt loqui ad eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAuditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona AEgypti, ut comedatis medullam terrae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPraecipe etiam ut tollant plaustra de terra AEgypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes AEgypti vestrae erunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFeceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSingulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latintantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis AEgypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui ascendentes ex AEgypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra AEgypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIlli e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quae miserat, revixit spiritus ejus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinProfectusque Israel cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinaudivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAit illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in AEgyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEgo descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSurrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet omnia quae possederat in terra Chanaan: venitque in AEgyptum cum omni semine suo,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinfilii ejus, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHaec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in AEgyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Levi: Gerson et Caath et Merari.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHi filii Liae quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua: omnes animae filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae: et hos genuit Jacob sedecim animas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNatique sunt Joseph filii in terra AEgypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animae, quatuordecim.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Dan: Husim.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae: et hos genuit Jacob: omnes animae, septem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCunctae animae, quae ingressae sunt cum Jacob in AEgyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra AEgypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob, quae ingressae sunt in AEgyptum, fuere septuaginta.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMisit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque pater ad Joseph: Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAt ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinrespondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur AEgyptii omnes pastores ovium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIngressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quae possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinExtremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinquos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAd peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinTerra AEgypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPost haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinrespondit: Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt benedicto rege, egressus est foras.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinJoseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in AEgypto in optimo terrae loco, Ramesses, ut praeceperat Pharao.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIn toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime AEgypti et Chanaan.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinE quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in aerarium regis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta AEgyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVenerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEmit igitur Joseph omnem terram AEgypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet cunctos populos ejus a novissimis terminis AEgypti usque ad extremos fines ejus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinpraeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEx eo tempore usque in praesentem diem, in universa terra AEgypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabitavit ergo Israel in AEgypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitae illius, centum quadraginta septem annorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in AEgypto:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinsed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHis ita transactis, nuntiatum est Joseph quod aegrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan: benedixitque mihi,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDuo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra AEgypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratae, quae alio nomine appellatur Bethlehem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVidens autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRespondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israel: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBenedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinangelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVidens autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBenedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israel, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDo tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCongregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinRuben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEffusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSimeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIn consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinMaledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinJuda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCatulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNon auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinLigans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinZabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIssachar asinus fortis accubans inter terminos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSalutare tuum expectabo, Domine.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinGad, accinctus praeliabitur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinAser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFilius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiae discurrerunt super murum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinSedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israel.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDeus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBenedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium aeternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinBenjamin lupus rapax, mane comedat praedam, et vespere dividet spolia.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinOmnes hi in tribubus Israel duodecim: haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt praecepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latincontra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulchri.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinIbi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFinitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinPraecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum AEgyptus septuaginta diebus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latineo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinDixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terrae AEgypti:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latindomus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinHabuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVeneruntque ad Aream Atad, quae sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste AEgyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus AEgypti.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinFecerunt ergo filii Jacob sicut praeceperat eis:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinet portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethaeo, contra faciem Mambre.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinReversusque est Joseph in AEgyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriae quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinmandaverunt ei dicentes: Pater tuus praecepit nobis antequam moreretur,
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinut haec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVeneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati?
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinVos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinNolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinEt habitavit in AEgypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinQuibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinCumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto:
Biblia Sacra Vulgata (VULC)
03latinmortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in AEgypto.

01 Genesis >>>